라틴어 문장 검색

Indulget tamen ille Iovi, nec vertice moto Concretas pigro frigore ridet aquas, Sidus Hyperborei solitus lassare Bootae Et madidis Helicen dissimulare comis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, III2)
Ecquid Hyperboreis ad nos conversus ab oris Ausonias Caesar iam parat ire vias?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VI1)
Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos, Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos, Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi, O pudor!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVIII1)
Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones Et Getici tuleras sidera pigra poli:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLV1)
Saepe recusatos parcus duxisse triumphos Victor Hyperboreo nomen ab orbe tulit;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI8)
Si tam praecipiti fuerant ventura volatu, Debuerant alia fata venire via.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCI6)
in auguriis autem considerandae sunt non solum aves, sed etiam volatus, ut in praepetibus, et cantus, ut in oscinibus, quia nec omnes nec omnibus dant auguria:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3932)
agmine volatu, impetu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3939)
sane alites proprie dicuntur aves, quae volatu auspicia faciunt, buteo sanqualis inmussulus aquila vulturius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3944)
neque enim huiusmodi aves semel ad inferiora descendunt, sed paulatim per reflexos in gyrum volatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3984)
hoc autem volatu imitantur litteras quasdam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3985)
sane hic versus Homeri est, quem et ipse de Orpheo sustulit, item Orpheus de oraculo Apollinis Hyperborei.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 982)
et cum ulterius vellent tendere, ab Iride admoniti ut desisterent a Iovis canibus, suos converterunt volatus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 20913)
alites enim certa genera avium ab auguribus appellantur, quae pinnis vel volatu omina possunt facere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2467)
oscines quae ore futura praedicunt, praepetes quae volatu augurium significant, cum sunt prospera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3614)

SEARCH

MENU NAVIGATION