라틴어 문장 검색

Cum habitu valitudinis vel natura frigus ferre non possim, numquam tamen maiores aestus quam ista hieme tam horrenda perpeti potui, quod ad vos, ad quos volatu maria transeunda fuerant, tam in proximo constitutos, tam de longinquo visendi nos gratia venientes, non dicam pergere sed volare non potui.
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 1:1)
Multitudo vero pro gradibus constituta horrendo et perseverantissimo clamorum fremitu in eadem voluntate persistens incertos animi consiliique faciebant.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 1:11)
Hanc escam et illecebram undique proiecit, credens huius rei famam et fidem (una cum recente exemplo Lamberti Simnelli) aliquas volucres forte aliquando tracturam, quae eam captarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 2:2)
Eodem modo si cui sit ingenium vagum et volucre, mathematicis incumbat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:38)
Hostis it illesus, uolucer perit ipse comesus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:20)
Sunt etenim pennae uolucres mihi
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 1:1)
Et uolucrem currum stabilis regit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 21:1)
Fixit et certis uolucres sagittis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 16:1)
prosequitur volucer late comitatus Amorum tranquillumque choris quatitur mare.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:100)
Iam non Armenios iaculis terrebis et arcu, per campos volucrem non agitabis equum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:38)
illa sub horrendis praedura cubilia silvis, illi sub nivibus somni curaeque laborque pervigil hanc requiem terris, haec otia rebus insperata dabant;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:136)
non somnia nobis nec volucres, sed clara palam vox edita luco:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:208)
Audieram memorande tuas Stymphale volucres spicula vulnifico quondam sparsisse volatu, nec mihi credibilis ferratae fabula pinnae visa diu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice1)
haec fortunatus nimium Titanius ales regna colit solusque plaga defensus iniqua possidet intactas aegris animalibus oras saeva nec humani patitur contagia mundi, par volucer superis, stellas qui vividus aequat durando membrisque terit redeuntibus aevum, non epulis saturare famem, non fontibus ullis adsuetus prohibere sitim;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix2)
ipsa manu chlamydes ostro texebat et auro, frenaque, quae volucrem Xanthum Baliumque decerent, aequore quaesitis onerabat sedula gemmis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis2)

SEARCH

MENU NAVIGATION