라틴어 문장 검색

Quo proelio duobus milibus militum amplius amissis, centurionibus XXXVIII, tribunis IIII, cum reliquis copiis Salonam se recepit summaque ibi dificultate rerum omnium pressus paucis mensibus morbo periit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 43:4)
Cassius legatus simul ducebat, cum ad oppidum Ilipam castra haberet, seditione facta centurionibus aliquot occisis qui signa tolli non patiebantur, discessisse et ad secundam legionem contendisse, quae ad fretum alio itinere ducebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:3)
Completur urbs et ipsum comitium tribunis, centurionibus, evocatis.
(카이사르, 내란기, 1권 3:4)
Pupius, primi pili centurio, adducitur, qui hunc eundem ordinem in exercitu Cn.
(카이사르, 내란기, 1권 13:11)
militibus in contione agros ex suis possessionibus pollicetur, quaterna in singulos iugera, et pro rata parte centurionibus evocatisque.
(카이사르, 내란기, 1권 17:5)
Divulgato Domiti consilio milites, qui erant Corfinii, prima vesperi secessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militum centurionesque atque honestissimos sui generis colloquuntur:
(카이사르, 내란기, 1권 20:1)
Simul a tribunis militum centurionibusque mutuas pecunias sumpsit;
(카이사르, 내란기, 1권 39:4)
Quo facto duas res consecutus est, quod pignore animos centurionum devinxit et largitione militum voluntates redemit.
(카이사르, 내란기, 1권 39:6)
sed electos ex omnibus legionibus fortissimos viros, antesignanos, centuriones, Caesar ei classi attribuerat, qui sibi id muneris depoposcerant.
(카이사르, 내란기, 1권 57:2)
centuriones tribunosque militum adire atque obsecrare, ut per eos Caesar certior fieret, ne labori suo neu periculo parceret;
(카이사르, 내란기, 1권 64:3)
At lucem multum per se pudorem omnium oculis, multum etiam tribunorum militum et centurionum praesentiam afferre;
(카이사르, 내란기, 1권 67:7)
Concurrebant legati, centuriones tribunique militum:
(카이사르, 내란기, 1권 71:4)
Quibus confirmatis rebus se statim signa translaturos confirmant legatosque de pace primorum ordinum centuriones ad Caesarem mittunt.
(카이사르, 내란기, 1권 74:6)
compluresque tribuni militum et centuriones ad Caesarem veniunt seque ei commendant.
(카이사르, 내란기, 1권 74:8)
subsequuntur tribuni militum centurionesque;
(카이사르, 내란기, 1권 76:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION