라틴어 문장 검색

Nam quorumdam iniquorum Christianorum, Graecorum scilicet, proditione propalati sunt, et improvise a Solymani manu e montanis adunata, circumventi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:5)
Qua de causa consilio habito cum episcopis et omni clero qui aderant, decreverunt omnem injustitiam et foeditatem de exercitu abscindi, [0471D] videlicet, «ut nullus in pondere aut mensura, nec in auri vel argenti ambitione, nec in alicujus rei mutatione aut negotio confratrem Christianum circumveniret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 114:2)
Vulneratorum quidem et captivorum non erat numerus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:10)
Alii vero multi, circiter ducenti, quibus porta angusta negata est, aut mortui, [0496B] aut vulnerati aut capti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:4)
Sed Robertus suique consodales, videntes sibi angustias imminere ab hostibus, et scientes se crudelibus modis consumi, si victi eorum ditioni subderentur, [0498B] viriliter pro anima inimicis resistebant, lanceis et balistis, hostes fortiter impetentes, et VI a vallo arcentes, qui graviter ea die hinc et hinc vulnerati fuisse referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:5)
Oppressi siquidem viribus Turcorum, et fraude astutorum hominum circumventi, comitatus Boemundi in miserum et anxium globum, quasi oves inter lupos [0509D] periturae, cogebantur, nec ultra reniti valebant, sed in proximo erat, ut morituri undique ab infidelibus turmis involverentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 100:6)
Tandem via reperta iniquae fraudis, qua eum decipere aut perdere posset, die quadam, ac si in puritate fidei, eum circumveniens, sic locutus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 36:3)
ubi ab eis circumventus, latet in hodiernum diem quo fine perierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:16)
Continuo peregrini, consolatione virorum fortium respirantes, reversi sunt unanimiter et recenter in persecutionem inimicorum, et cum eis diu praelia conserentes, hinc et hinc plures occisi ac vulnerati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:7)
Baldewinus de Burg adverso telo in pectore vulneratus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:8)
Et jam inter plurimas sagittas incaute remissas, decem sagittis ejusdem Gerhardi corpus confixum et vulneratum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:14)
Gentiles autem cernentes quia vir strenuus, omni pietate a cordibus suorum exclusa, vulneraretur, sic duci et omni populo Christiano magnis blasphemiis improperabant, dicentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:1)
Unde centum et quadraginta equites convocans, in [0574C] insidiis versus Rames conductu Werneri de Greis, ac Roberti probi militis de Apulia, ituros constituit, ut Arabes milites aliqua arte lacessitos, et ab urbe Assur productos circumvenientes, aliquid insigne cum eis molirentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:2)
Utrinque hac die bello gravati sunt, alii occisi, alii vulnerati;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:11)
Non [0587B] est utile et salubre consilium nobis Turcis, ut in umbra noctis praelium conseramus, ne a Sarracenis, qui nos semper odio habuerunt, subito circumventi occidamur, et tam spolia Francorum quam nostrorum auferantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION