라틴어 문장 검색

Sed Robertus suique consodales, videntes sibi angustias imminere ab hostibus, et scientes se crudelibus modis consumi, si victi eorum ditioni subderentur, [0498B] viriliter pro anima inimicis resistebant, lanceis et balistis, hostes fortiter impetentes, et VI a vallo arcentes, qui graviter ea die hinc et hinc vulnerati fuisse referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:5)
Sigemarum vero cognato suo subvenire volentem, ense per alvum transfixerunt, capulo tenus, miroque et inaudito conamine fideles Christi a limine [0500A] arcebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:9)
Igitur Turci callide eos post fumi nebulam insequentes, errore caliginis dissociatos alios trucidabant, alios sagittis transfigebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 100:1)
dispersisque ac circumvagis de exercitu et obsidione occursabant, alios trucidantes, alios sagittis mortiferis transfigentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:4)
Continuo peregrini, consolatione virorum fortium respirantes, reversi sunt unanimiter et recenter in persecutionem inimicorum, et cum eis diu praelia conserentes, hinc et hinc plures occisi ac vulnerati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:7)
Baldewinus de Burg adverso telo in pectore vulneratus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:8)
Sed pedites Christiani nimium propinqui, miseros in arboribus visos et patefactos subito sagitta transfigebant, et quasi aves volatili telo percussas, ab ipsis arborum ramis moribundos humi procumbere, plurimumque terrae cogebant operire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 98:6)
Et jam inter plurimas sagittas incaute remissas, decem sagittis ejusdem Gerhardi corpus confixum et vulneratum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:14)
Gentiles autem cernentes quia vir strenuus, omni pietate a cordibus suorum exclusa, vulneraretur, sic duci et omni populo Christiano magnis blasphemiis improperabant, dicentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:1)
Utrinque hac die bello gravati sunt, alii occisi, alii vulnerati;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:11)
Non amplius quam duo milites, Walterus Tauns et Baldewinus Tauns, illic cecidisse reperti sunt, pauci vero vulnerati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:13)
Sed comes viriliter resistens, non amplius quam tres suorum amisit, praeter aliquos gravi sagittarum infixione ibidem vulneratos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 20:2)
et quidam Henricus, genere Longobardus, comes sua in terra magnificus, inter socios sagitta transfixus obierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 56:4)
Sed Dei auxilio, undis maris illis ex adverso tumescentibus ac reluctantibus, buza autem regis facili et agili cursu inter procellas labente ac volitante, in portu Joppe, delusis hostibus, subito adfuit, sex ex Sarracenis in arcu suo e navicula percussis ac vulneratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 18:5)
- Baldewinus rex a quodam Sarraceno latenter inter fruteta vulneratur, et Jerusalem reportatus, curatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 43:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION