라틴어 문장 검색

Jam latus effossum, et palmas ostendit utrasque, Vulnusque infixum pede, clavorumque recepta Signa, et transacti quondam vestigia ferri.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 7:3)
Non enim validior vel efficacior vel praestantior est vulneribus nostris in omnibus temporalibus medicina, quam habere qui omni incommodo occurrat compatiens, omni commodo occurrat congratulans;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:7)
"Tolerabiliora enim sunt amici vulnera, quam adulantium oscula" (Prov.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:21)
Dextra manus floris donatur honore, sinistram Scorpius incendens caude mucrone minatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:1)
Illic arte noua pictor nouus, histrio ueri, Monstrat elenchorum pugnam logicesque duellum, Qualiter, ancipiti gladii mucrone choruscans, Vis logice, ueri facie truncata, recidit Falsa, negans falsum ueri latitare sub umbra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:9)
Intonat ille fremens, hinnitibus aera crebris Verberat et tenuem sine uulnere uulnerat auram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:5)
Sed quia iusticie uincit miseracio normam Iudiciique rigor cedit pietate remissus, Non penas equabo malis, non premia culpis, Non ferro purgabo luem, non uulnere morbum, Sed uictus dulcore precum uestrique misertus Exilii, meliora dabo medicamina mundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:6)
Hic iaculis armata suis, spineta minantur Vulnus et incautis manibus nocet hispida taxus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:16)
Ignescunt animi, mentes audacia maior Erigit, exurgunt ire, jam mente cohortes Se superant, animi iam mutua uulnera fingunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:5)
Iam pedites in bella ruunt, iam sanguinis audent Fundere primicias, iam libamenta cruoris Prima dare affectant primeuaque uulnera belli.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:1)
Hanc igitur mucrone petens, a corpore uitam Extorquet, cogitque mori quam uiuere mundo Mors erat, et mundi mortem mors una retardat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:13)
Ictum Ille stupet, tanto dum cassis subsidet ictu, Sed tamen instantis ictus Constancia partem Eludit mucrone suo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:4)
Nam quociens claue Paupertas obicit ictus, Argumenta suo Virtus mucrone refellit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:7)
Sed teli supplere uolens Infamia lapsum, Succurrit telo, nudo mucrone, sed ictum Excipit a galea medius Fauor, ensis ab ictu Decidit et comitis supplet male dampna sagite.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:8)
Pigritat affixus uagine mucro nec extra De facili prodit, longo tempore quiescens, Quem Senium nudare parat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION