라틴어 문장 검색

forsitan hoc studium possit furor esse videri, sed quiddam furor hic utilitatis habet, semper in obtutu mentem vetat esse malorum, praesentis casus inmemoremque facit, utque suum Bacche non sentit saucia vulnus, dum stupet Idaeis exululata modis, sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso, altior humano spiritus ille malo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 119)
Iam pectora non tegit armis, Ac veritus credi clypeo, laevaque vacasse, Aut culpa vixisse sua, tot vulnera belli Solus obit, densamque ferens in pectore silvam, Iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:56)
"quin etiam sucos atque auxiliantia morbis gramina, quo nimius staret medicamine sanguis, quid faciat somnos, quid hiantia vulnera claudat, quae ferro cohibenda lues, quae cederet herbis, edocuit monitusque sacrae sub pectore fixit iustitiae, qua Peliacis dare iura verenda gentibus atque suos solitus pacare biformes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권64)
alte tamen ac procul intrat altius in sensus maioraque vulnera vincit plaga minor, famulum - quia rerum nomina caeca sic miscet Fortuna manu nec pectora novit - , sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto libertas ex mente fuit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati4)
nec in tot uulneribus, ut Antistius medicus existimabat, letale ullum repertum est, nisi quod secundo loco in pectore acceperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 82장 3:3)
Pallas te hoc volnere, Pallas immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit," hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit fervidus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:15)
ingeminat misera oscula tantum incumbens animaeque fugam per membra tepentem quaerit hians, non ora loco, non pectora restant, rapta cutis, tenuia ossa patent nexusque madentes sanguinis imbre novi, totumque in vulnere corpus, ac velut aligerae sedem fetusque parentis cum piger umbrosa populatus in ilice serpens, illa redit querulaeque domus mirata quietem iam stupet impendens advectosque horrida maesto excutit ore cibos, cum solus in arbore paret sanguis et errantes per capta cubilia plumae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권219)
Endromidas Tyrias et femineum ceroma quis nescit, vel quis non vidit vulnera pali, quem cavat adsiduis rudibus scutoque lacessit atque omnes implet numeros dignissima prorsus Florali matrona tuba, nisi si quid in illo pectore plus agitat veraeque paratur harenae, quem praestare potest mulier galeata pudorem, quae fugit a sexu?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI129)
stat sanguineo discissus amictu Luctus atrox caesoque invitat pectore matres, scrutantur galeas frigentum inventaque monstrant corpora, prociduae super externosque suosque, hae pressant in tabe comas, hae lumina signant vulneraque alta rigant lacrimis,pars spicula dextra nequiquam parcente trahunt, pars molliter aptant bracchia trunca loco et cervicibus ora reponunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권50)
contra miles, cui scutum pectori adpressum et insidens capulo manus, latos barbarorum artus, nuda ora foderet viamque strage hostium aperiret, inprompto iam ob continua pericula, sive illum recens acceptum vulnus tardaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장2)
"Elymum temeraria Gorge evinctum ramis altaque in mole tapetum efflantem somno crescentia vina superstans vulnera disiecta rimatur veste, sed illum infelix sopor admota sub morte refugit, turbidus incertumque oculis vigilantibus hostem occupat amplexu, nec segnius illa tenentis pone adigit costas, donec sua pectora ferro tangeret, is demum sceleri modus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권92)
Et ait Dominus Deus ad serpentem: "Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias agri! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes cunctis diebus vitae tuae.
주 하느님께서 뱀에게 말씀하셨다. “네가 이런 일을 저질렀으니 너는 모든 집짐승과 들짐승 가운데에서 저주를 받아 네가 사는 동안 줄곧 배로 기어 다니며 먼지를 먹으리라. (불가타 성경, 창세기, 3장14)
Dixitque Lamech uxoribus suis: "Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum: occidi virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo;
라멕이 자기 아내들에게 말하였다. “아다야, 칠라야, 내 소리를 들어라. 라멕의 아내들아, 내 말에 귀를 기울여라. 나는 내 상처 하나에 사람 하나를, 내 생채기 하나에 아이 하나를 죽였다. (불가타 성경, 창세기, 4장23)
Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis,
사흘 뒤, 그들이 아직 아파하고 있을 때, 야곱의 두 아들 곧 디나의 오빠인 시메온과 레위가 각자 칼을 들고, 거침없이 성읍으로 들어가 남자들을 모조리 죽였다. (불가타 성경, 창세기, 34장25)
adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
화상은 화상으로, 상처는 상처로, 멍은 멍으로 갚아야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 21장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION