라틴어 문장 검색

Quibus rebus confectis Caesar magis eos pro nomine et vetustate, quam pro meritis in se civitatis conservans duas ibi legiones praesidio relinquit, ceteras in Italiam mittit;
(카이사르, 내란기, 2권 22:7)
Attii Vari despiciens duas legiones ex IIII, quas a Caesare acceperat, D equites transportabat biduoque et noctibus tribus navigatione consumptis appellit ad eum locum, qui appellatur Anquillaria.
(카이사르, 내란기, 2권 23:3)
Caesar filius cum X longis navibus ad Clupea praestolans, quas naves Uticae ex praedonum bello subductas P.
(카이사르, 내란기, 2권 23:6)
Reliquae Caesaris naves eius fuga se Adrumetum receperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 23:10)
nam etiam Caesaris beneficium mutaverat consuetudo qua offerrentur;
(카이사르, 내란기, 2권 29:9)
Commemorat, quo sit eorum usus studio ad Corfinium Caesar, ut magnam partem Italiae beneficio atque auctoritate eorum suam fecerit.
(카이사르, 내란기, 2권 32:2)
"Vos enim vestrumque factum omnia," inquit, "deinceps municipia sunt secuta, neque sine causa et Caesar amicissime de vobis et illi gravissime iudicaverunt.
(카이사르, 내란기, 2권 32:3)
Caesar me, quem sibi carissimum habuit, provinciam Siciliam atque Africam, sine quibus urbem atque Italiam tueri non potest, vestrae fidei commisit.
(카이사르, 내란기, 2권 32:5)
An vero in Hispania res gestas Caesaris non audistis?
(카이사르, 내란기, 2권 32:9)
haec acta diebus XL, quibus in conspectum adversariorum venerit Caesar?
(카이사르, 내란기, 2권 32:11)
vos autem incerta victoria Caesarem secuti diiudicata iam belli fortuna victum sequamini, cum vestri officii praemia percipere debeatis?
(카이사르, 내란기, 2권 32:13)
nonne proditi per illum Caesaris beneficio estis conservati?
(카이사르, 내란기, 2권 32:19)
At, credo, si Caesarem probatis, in me offenditis.
(카이사르, 내란기, 2권 32:22)
Equidem me Caesaris militem dici volui, vos me imperatoris nomine appellavistis.
(카이사르, 내란기, 2권 32:31)
Tunc Rebilus, legatus Caesaris, quem Curio secum ex Sicilia duxerat, quod magnum habere usum in re militari sciebat, "perterritum," inquit, "hostem vides, Curio:
(카이사르, 내란기, 2권 34:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION