라틴어 문장 검색

C. Silanum pro consule Asiae repetundarum a sociis postulatum Mamercus Scaurus e consularibus, Iunius Otho praetor, Bruttedius Niger aedilis simul corripiunt obiectantque violatum Augusti numen, spretam Tiberii maiestatem, Mamercus antiqua exempla iaciens, L. Cottam a Scipione Africano, Servium Galbam a Catone censorio, P. Rutilium a M. Scauro accusatos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장2)
Cornelius altero exercitu Samnitibus, si qua se moverent, oppositus - fama autem erat defectioni Campanorum imminentes admoturos castra - ibi optimum visum Cornelio stativa habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 317:2)
L. Cornelius consul peractis quae Romae agenda erant, pro contione edixit ut milites, quos ipse in supplementum scripsisset, quique in Bruttiis cum A. Cornelio propraetore essent, ut hi omnes idibus Quinctilibus Brundisium convenirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 38:1)
res quidem digna quam tu iuberes sed non minus digna quam faceres, namque et antiquitus, cum Gaius Cornelius Gaio Secundo paria suasisset, ipse postmodum quod iniunxit arripuit, idque ab exemplo nunc melius 1 aggredieris, 2 quia et ego Plinio ut discipulus assurgo et tu vetusto genere narrandi iure Cornelium antevenis, qui saeculo nostro si revivisceret teque qualis in litteris et quantus habeare conspicaretur, modo verius Tacitus esset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION