라틴어 문장 검색

Hanc ergo nullus honestus actus locusve, coetus nullus excludat, quae ita se aptat ut ubique sic appareat necessaria tamquam abesse illam nefas fuerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 25:1)
Nam neque simplex est animalibus mutis alimonia, nec ab illis quam a nobis morbi remotiores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 7:1)
remoto igitur per flatum calore restat ut advenam sensum frigoris praestet agitatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:5)
Et sicut sectio capillorum nihil doloris ingerit, ita, si secetur vel dens vel os seu adeps seu cerebrum seu medulla, aberit omnis sensus doloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 12:2)
Media igitur pars quantum a confinio summi utriusque tantum a noxa remota est quasi nec turbulenta nec diluta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 16:2)
Quod si caloris absit iniuria, tum demum potest lingua incolumi blandimento dulcedinem pro merito eius excipere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:6)
Nemora alta remotis Incolitis lucis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:34)
procul hoc ut in orbe remoto Abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus Immaculata sui servetur sanguine Magni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:58)
Et quas sentit Arabs, et quas Gangetica tellus Exhalat nebulas, quidquid concrescere primus Sol patitur, quidquid coeli fuscator Eoi Intulerat Corus, quidquid defenderat Indos, Incendere diem nubes, oriente remotae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:36)
Hoc quoque securis oneris fortuna remisit, Sollicitus menti quod abest favor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:39)
Decernite letum, Et metus omnis abest:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:45)
Illa, pavens adyti penetrale remoti Fatidicum, prima templorum in parte resistit, Atque, deum simulans, sub pectore ficta quieto Verba refert, nullo confusae murmure vocis Instinctam sacro mentem testata furore, Haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat, Quam tripodas, Phoebique fidem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:36)
Namque omnes voces, per quas iam tempore tanto Mentimur dominis, haec primum reperit aetas, Qua sibi ne ferri ius ullum Caesar abesset, Ausonias voluit gladiis miscere secures.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:5)
Nulla meis aberit titulis Romana potestas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:51)
Undique collatis in robur Caesaris armis, Summa videns duri Magnus discrimina Martis Iam castris instare suis, seponere tutum Coniugii decrevit onus, Lesboque remotam Te procul a saevi strepitu, Cornelia, belli Occulere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION