라틴어 문장 검색

Si vero voluntati ejus acquiescerent, urbem aperirent, [0441A] non solum in oculis Boemundi gratiam et vitam invenirent, sed et praemia multa accipientes, eidem civitati et aliis praeesse praesidiis mererentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 10:6)
Haec quidam Richardus, princeps Salerni civitatis Italiae, de genere Northmannorum, proximus Tankradi, intuens, moleste accepit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 30:7)
» Quod Baldewinus patienter accipiens, Balduc in excusatione hac manere secum ab illo die concessit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:12)
Pons denique iste mirabili arte et antiquo opere in modum arcus formam accepit, subter quam Farfar fluvius Damasci, Ferna vulgariter dictus, cursu rapidissimo alveum perluit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 66:6)
Victores ergo Christiani facti, videntes se praevaluisse et paucos suorum cecidisse, ab equis descendentes, capita occisorum amputant, sellis alligant, sociis nonnullis in castris Antiochiae rei eventum exspectantibus, in magna laetitia afferunt cum mille equis valentibus et spoliis multis, quae devictis hostibus acceperunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:6)
- Qualiter ipse rex accepit verba nuntiorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 7:2)
In risu et deliramento verba et querimonias hujus rex Corrozan accepit, leviter in aures misit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 8:1)
[0481A] Solymanus, sicut is, qui nuper expertus erat virtutem Christianorum, non levi animo sententiam regis accepit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 8:4)
Quod dum Godefridus dux et Robertus Flandrensis, qui ad invicem dilectissimi amici et consocii foederati erant, ex verbis Nicusi sibi allatum intellexissent, Boemundum, ut redderet quod injuste acceperat, verbis pacificis admonuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:7)
Concitati vero Boemundum, convocata manu suorum, aggredi in castris statuerunt, nisi quod injuste acceperat cito remitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:11)
pro visceribus [0499A] cujuslibet horum animalium, quinque solidi accipiebantur mutuo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:10)
Post haec peregrinis famis angustia, prout audivistis et multo * amplius, coactis, nec aditum aliquem reperientibus ad inferendos vel acquirendos cibos, prae obsidione undique constituta, quidam de humili vulgo vitam periculo destinantes, in magna ambiguitate et formidine clam procedebant ab urbe [0500B] in umbra noctis, ad portum Simeonis, quondam illic in montanis eremitae, descendentes et dato pretio a nautis et mercatoribus victum accipientes, per vepres et fruteta in tenebris ante lucem repedare solebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:1)
Lapso itaque et auxilio penitus destituto, cum jam prope ad feriendum adfuissent carnifices, sic equi eorum immobiles perstiterunt, calcaria obliti, ac si in fronte percussi, retro ire compellerentur, donec peregrinus miles equum in pedibus resurgentem ascenderet, et Deo ac Domino Jesu Christo donante, fugam ad sociorum stationem iteraret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:7)
decreta et consilium eorum, quod porto, ne [0505D] dedigneris accipere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 88:6)
- Item de eodem, et quam tumide princeps verba legationis acceperit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 89:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION