라틴어 문장 검색

illi non licere, si quid consules superbe in aliquem civium aut crudeliter fecerint, diem dicere, accusare iis ipsis iudicibus quorum in aliquem saevitum sit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 103:2)
id factum ad impediendam legem tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 115:4)
quantum iuniores patrum plebi se magis insinuabant, eo acrius contra tribuni tendebant ut plebi suspectos eos criminando facerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 167:1)
invidiae tamen res ad exercitum fuit eademque tribunis materiam criminandi ad plebem consules praebuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 334:4)
criminari optimates, extollere candidatorum levissimum quemque humillimumque, ipse medius inter tribunicios, duillios Iciliosque, in foro volitare, per illos se plebi venditare, collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes quid sibi vellet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 371:2)
itaque neque ego accusando apud vos eum tempus teram a cuius crudelitate vosmet ipsi armis vindicastis, nec istum ad cetera scelera impudentiam in defendendo se adicere patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 618:2)
quod si tribuni eodem foedere obligatos se fateantur tollendae appellationis in quod conspirasse decemviros criminati sint, at se provocare ad populum, implorare leges de provocatione et consulares et tribunicias, eo ipso anno latas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 627:1)
et patres plebem desidem et tribuni plebis nunc fraudem nunc neglegentiam consulum accusabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 134:5)
qui cum multis circa finitimos populos legationibus terra marique nequiquam missis, nisi quod ex Etruria ita multum frumenti advectum est, nullum momentum annonae fecisset, et revolutus ad dispensationem inopiae, profiteri cogendo frumentum et vendere quod usui menstruo superesset, fraudandoque parte diurni cibi servitia, criminando inde et obiciendo irae populi frumentarios, acerba inquisitione aperiret magis quam levaret inopiam,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 136:1)
Titinius soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et criminari nunc Minucium nunc Servilium apud plebem querique indignam necem Maeli non destiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 176:2)
illos repeterent animos Quirites quos recenti clade accepta habuissent, cum fuga trepidum, plenum volnerum ac pavoris incidentem portis exercitum viderint non fortunam aut quemquam deorum, sed hos duces accusantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 134:1)
his orationibus incitata plebs denis milibus aeris gravis reos condemnat, nequiquam Sergio Martem communem belli fortunamque accusante, Verginio deprecante ne infelicior domi quam militiae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 137:1)
qui maestior ibi fortuna publica quam sua cum dis hominibusque accusandis senesceret, indignando mirandoque ubi illi viri essent qui secum Veios Faleriosque cepissent, qui alia bella fortius semper quam felicius gessissent, repente audit Gallorum exercitum adventare atque de eo pavidos Ardeates consultare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 472:1)
criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate esse, quam a Volscis fuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 51:1)
criminando patres, alliciendo ad se plebem iam aura, non consilio ferri famaeque magnae malle quam bonae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 118:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION