라틴어 문장 검색

senatus censuit satis habendum quod praetor iusiurandum polliceretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 351:1)
Ligures saepe per legatos deprecati, ne penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere arma obsides pollicebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 452:1)
pisanis agrum pollicentibus quo Latina colonia deduceretur, gratiae ab senatu actae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 512:1)
ei T. Aebutium Praetorem adiutorem ab senatu datum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 170:3)
megalopolitanis in Arcadia murum se circumdaturum urbi est pollicitus maioremque partem pecuniae dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 230:1)
sed et Delum aris insignibus statuarumque copia exornavit, et Antiochiae Iovis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia multa in aliis locis pollicitus, quia perbreve tempus regni eius fuit, non perfecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 233:1)
Perseus bellum iam vivo patre cogitatum in animo volvens omnes non gentes modo Graeciae, sed civitates etiam legationibus mittendis, pollicendo plura quam praestando, sibi conciliabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 41:1)
Rammius veritus ne, si abnuisset, primus ipse veneni experimentum esset, facturum pollicitus proficiscitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 185:1)
omnes sollicitatos legationibus Persei, sed egregie in fide permanere pollicitosque omnia quae populus Romanus imperasset praestaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 274:1)
Ariarathes Cappadocum rex, praeterquam quod Romanis suo nomine auxilia pollicitus erat, ex quo est iunctus Eumeni adfinitate, in omnia belli pacisque se consociaverat consilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 303:1)
quod ad bellum tamen omnia et per suos legatos senatui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 305:1)
tutores et bellum adversus Antiochum parabant, quo vindicarent Coelen Syriam, et Romanis omnia pollicebantur ad Macedonicum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 306:2)
venerant autem ad pecunias pro facultatibus quaeque suis et frumentum pollicendum ad bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 571:1)
pacem petiere, vectigal quantum Philippus pactus esset, daturum Persea Romanis pollicentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 685:1)
cum et hoc et alio omni genere telorum pars vulnerata militum esset nec facile iam arma fessi sustinerent, instare rex ut dederent se, fidem dare, praemia interdum polliceri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 726:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION