라틴어 문장 검색

ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis, magna te, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans aëra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 187:1)
lenti ergo quidam ac remissi, non sine pondere tamen neque fontibus puris neque torrentibus turbidis, sed lenibus stagnis similes habentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 185:2)
alia tamen illa voluptas est, quae percipitur ex contemplatione mentis ab omni labe purae et splendidae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 1:2)
Et stricto gladio, quem usque in illum diem ab omni caede purum servaverat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 7:1)
Alterum puram aream accepit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 5:2)
De hoc tamen quaeremus, pars summa vitae utrum faex sit an liquidissimum ac purissimum quiddam, si modo mens sine iniuria est et integri sensus animum iuvant nec defectum et praemortuum corpus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 33:1)
cum vero intervenit spatium, omne, quod angebat, extinguitur et pura ad nos voluptas venit."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 5:2)
Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia voto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 5:1)
Adspice M. Catonem sacro illi pectori purissimas manus admoventem et vulnera parum alte demissa laxantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 13:1)
At ille vir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et omnem administrationem rei publicae, ut ad ampliora secederet, diligit eos, per quos hoc ei facere tuto licet solusque illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nescientibus debet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 4:1)
Erit autem illic etiam antequam hac custodia exsolvatur, cum vitia disiecerit purusque ac levis in cogitationes divinas emicuerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 12:3)
Hic nisi purus ac sanctus est, deum non capit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 21:6)
pura sunt, non corrumpunt animos, non sollicitant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 32:2)
non est perspicua, sed pura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 10:4)
Cum coeperat voluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tantum ab inlicitis voluptatibus, sed etiam supervacuis, libebat circumscribere gulam ac ventrem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION