라틴어 문장 검색

sed tamen et Patris est specimen quod cernere fas sit, humanis aliquando oculis concurrere promptum, quod quamvis hebes intuitus speculamine glauco umentique acie potuit nebulosus adire, quisque hominum vidisse Deum memoratur, ab ipso infusum vidit Gnatum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 38)
At heus tu, facitodum eadem haec memineris, Si quid huius simile forte aliquando evenerit, Ut sunt humana, tuus ut faciat filius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 297)
an quia non delinquunt viri?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 468)
Aliquando tandem huc animum ut adiungas tuum, Quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 492)
Attulit et nobis aliquando optantibus aetas auxilium adventumque dei.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:9)
Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos, arvorum pecorisque deo, lucumque diemque, qui primi finis aliquando habuere Latinos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:8)
paulum deliquit amicus, quod nisi concedas, habeare insuavis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:4)
qua re satius est [ut] ex his aliquos aliquando in foro tibi irasci quam omnis continuo domi, praesertim cum multo magis irascantur iis qui negent, quam ei quem videant ea ex causa impeditum, ut facere quod promisit cupiat si ullo modo possit.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 12장 3:4)
qui si fuisset aliquando perfectus, non a philosophorum scholis virtutis praecepta peterentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 18:2)
nunc necesse est ad eos aliquando auctores recurrere, qui desertam, ut dixi, partem oratoriae artis, meliorem praesertim, occupaverunt, et velut nostrum reposcere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 18:3)
et rogetur et laudetur et numquam non fecisse se gaudeat, aliquando ipso nolente doceatur alius, cui invideat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 49:4)
et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando vagitum et loqui primum incerta voce temptavit et haesit circa formas litterarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 50:2)
sed B quoque in locum aliarum dedimus aliquando, unde burrus et bruges et . nec non eadem fecit ex duello bellum, unde quidam dicere ausi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 133:1)
atque ut omnem effugiam cavillationem, sit aliquando in uno verbo nunquam in solo verbo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 186:1)
nam sunt quaedam cognata, ut dicunt, id est eiusdem generis, in quibus, qui alia specie quam oportet utetur, non minus quam ipso genere permutato deliquerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 197:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION