라틴어 문장 검색

Haec, quae praeposita dicimus, partim sunt per se ipsa praeposita, partim quod aliquid efficiunt, partim utrumque, per se, ut quidam habitus oris et vultus, ut status, ut motus, in quibus sunt et praeponenda quaedam et reicienda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 73:1)
Quibus auditis verbis, perterriti veluti pro maxima vindicta correcti, comites et praepositi ad aequitatis discendae studium totis viribus se vertere nitebantur, ita ut mirum in modum illiterati ab infantia comites pene omnes, praepositi ac ministri literatoriae arti studerent, malentes insuetam disciplinam quam laboriose discere, quam potestatum ministeria dimittere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:10)
Exercitui Americano tandem redditus, et in gradum pristinum a Washingtonio, ob virtutem eximiam restitutus, praelio apud Neo-Caesareenses facto, dedecore coopertus, et apud praefectorum Americanorum consilium condemnatus, imperium omne militare, per unius spatium anni, deponere cogebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.51)
Ut enim, inquiunt, si hoc fingamus esse quasi finem et ultimum, ita iacere talum, ut rectus adsistat, qui ita talus erit iactus, ut cadat rectus, praepositum quiddam habebit ad finem, qui aliter, contra, neque tamen illa praepositio tali ad eum, quem dixi, finem pertinebit, sic ea, quae sunt praeposita, referuntur illa quidem ad finem, sed ad eius vim naturamque nihil pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 70:1)
Quum, enim, juvenis iste in castra Americana ab Arnoldio proditore arcesseretur, et praeter spem diutius teneretur, (quocirca ad exercitum Britannicum redire itinere terrestri cogebatur) cum non longe ab itineris fine jam abesset, a tribus militibus Americanis interceptus, et morte consilio militari mulctatus, vitam ut speculator finivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.30)
et saepenumero dixisse fertur, " Quum Americanos exercitum scripsisse, et arma, pro salute et libertate, cepisse, a Gallis cognitum fuerit, Gallos (quamvis fortuna dulci ebrii, rebusque secundis elati,) bellum et certamen omne cum Americanis illico detrectaturos esse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.51)

SEARCH

MENU NAVIGATION