라틴어 문장 검색

quales mugitus, fugit cum saucius aram taurus, et incertam excussit cervice securim.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:15)
excessere omnes, adytis arisque relictis, di, quibus imperium hoc steterat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 15:3)
primusque Coroebus Penelei dextra divae armipotentis ad aram procumbit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:12)
vidi Hecubam centumque nurus, Priamumque per aras sanguine foedantem, quos ipse sacraverat, ignis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:19)
haec ara tuebitur omnis, aut moriere simul.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 21:10)
Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros et poenas Danaum et deserti coniugis iras praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys, abdiderat sese atque aris invisa sedebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 24:3)
Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui, et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto, iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:7)
Accessi, viridemque ab humo convellere silvam conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras, horrendum et dictu video mirabile monstrum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:3)
stant Manibus arae, caeruleis maestae vittis atraque cupresso, et circum Iliades crinem de more solutae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 4:8)
" Sic fatus, meritos aris mactavit honores, taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:22)
Rursum in secessu longo sub rupe cavata, arboribus clausi circum atque horrentibus umbris, instruimus mensas arisque reponimus ignem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:21)
Ergo insperata tandem tellure potiti, lustramurque Iovi votisque incendimus aras, Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 13:1)
Progredior portu, classis et litora linquens, sollemnis cum forte dapes et tristia dona ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam libabat cineri Andromache, Manisque vocabat Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:3)
Ast illum, ereptae magno inflammatus amore coniugis et scelerum Furiis agitatus, Orestes excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:5)
Quin, ubi transmissae steterint trans aequora classes, et positis aris iam vota in litore solves, purpureo velare comas adopertus amictu, ne qua inter sanctos ignis in honore deorum hostilis facies occurrat et omina turbet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION