라틴어 문장 검색

ipsis autem, qui eum ducebant, illam, quam paulo ante habuerant erga eum benevolentiam, in iram convertentibus, propterea quod sermones dicti, sicut ipsi arbitrabantur, essent amentia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장29)
Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis sit dictum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장42)
Pecunias autem eorum, qui ad emptionem illorum advenerant, abstulerunt et, cum persecuti eos fuissent satis longe, reversi sunt hora conclusi;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장25)
Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: " Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장4)
Et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerabilem foetoris gravitatem portare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장10)
Maccabaeus, ad eorum expugnationem relicto Simone et Iosepho itemque Zacchaeo eisque, qui cum ipso erant satis multis, ipse ad ea, quae amplius perurgebant, loca discessit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장19)
illud quoque addentdum arbitror, quod cuncta vis multitudinis ab uno progressa termino ad infinita progressionis augmenta concrescit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:12)
Atque illi quidem, quorum partes ultra quam satis est sese porrexerint, superflui nominantur, ut sunt xij vel xxiiij Hi enim suis partibus comparati maiorem partium summam toto corpore sortiuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:6)
Quare perfecte, ut arbitror, demonstratum est, omnium formarum principium elementumque esse triangulum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Pertinens ad figuratorum numerorum descriptionem speculatio. 1:6)
Et de arithmetica quidem medietate satis dictum est.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 6:8)
anne adhuc eget ammonitione nec per se satis eminet fortunae in nos saeuientis asperitas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:5)
Satisne in me magnas uideor exacerbasse discordias?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:7)
Sed sibi semper mentiens imprudentia rerum merita non potest immutare nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror uel occuluisse ueritatem uel concessisse mendacium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:12)
Ita non est satis nihil mihi tuam profuisse reuerentiam nisi ultro tu mea potius offensione lacereris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:9)
quoniam uero quis sit rerum finis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION