라틴어 문장 검색

Possumus effugere cavillationem et ita finire, ut sit crudelitas inclinatio animi ad asperiora.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 16:2)
Verbum quidem ipsum persuasione quadam et consensu iam asperius ad aures venit et audientis tamquam triste et execrabile ferit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 25:3)
deserta loca et asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyarum et Cossuran, percense ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 30:4)
hic in exilia sequitur et in solitudinibus asperrimis, eum quantum satis est sustinendo corpori invenit, ipse bonis suis abundat et fruitur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 79:2)
quosdam tamen referam, non ut scias hoc solere hominibus accidere - ridiculum est enim mortalitatis exempla colligere - , sed ut scias fuisse multos, qui lenirent aspera placide ferendo.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 69:3)
Quaere et aspera et quaecumque toleratu gravia sunt audituque et visu refugienda.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 79:1)
Cetera, quae pluribus apud Graecos nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, praeteribo, etiam si amarum nos acerbumque dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum, quae omnia irarum differentiae sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 26:1)
Nec, ut quibusdam visum est, arduum in virtutes et asperum iter est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 71:5)
etiam in bonis moribus aliquid exsistet asperius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 169:7)
asperum et acrem et nunc subducto retrorsus sanguine fugatoque pallentem, nunc in os omni calore ac spiritu verso subrubicundum et similem cruento, venis tumentibus, oculis nunc trepidis et exsilientibus, nunc in uno obtutu defixis et haerentibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 22:2)
faciet enim te asperum paenitentia operis infecti.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 45:2)
Nihil asperum territumque palpanti est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:4)
Admoneri bonus gaudet, pessimus quisque rectorem asperrime patitur."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 210:6)
Nunc illud dico, ista quae tu vocas aspera, quae adversa et abominanda, primum pro ipsis esse quibus accidunt, deinde pro universis, quorum maior diis cura quam singulorum est, post hoc volentibus accidere ac dignos malo esse, si nolint.
(세네카, De Providentia, book 1 22:2)
multa accident dura, aspera, sed quae molliat et complanet ipse.
(세네카, De Providentia, book 1 62:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION