라틴어 문장 검색

Quos omnes acie postquam Saturnia torva vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo Sisyphon adspiciens "cur hic e fratribus" inquit "perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum regia dives habet, qui me cum coniuge semper sprevit?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 43:1)
Quam simul ad duras religatam bracchia cautes vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos moverat et tepido manabant lumina fletu, marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes et stupet et visae correptus imagine formae paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:1)
Se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat, aere repercusso formam adspexisse Medusae, dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat, eripuisse caput collo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 76:4)
At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo ementitus erat, clipeo quoque flumina septem argento partim, partim caelaverat auro, "adspice" ait, "Perseu, nostrae primordia gentis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 15:8)
Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem, marmoreoque manet vultus mirantis in ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 17:5)
Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces attonitaeque diu similis fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 49:1)
conataeque loqui et magno clamore protervas intentare manus, pennas exire per ungues adspexere suos, operiri bracchia plumis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 63:2)
Huius ut adspicerent opus admirabile, saepe deseruere sui nymphae vineta Timoli, deseruere suas nymphae Pactolides undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:9)
Adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit, vixque manum retinens confessaque vultibus iram talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 5:1)
Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens advolat, ut gelidos complexibus adlevet artus, inque pio cadit officio:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:12)
Quin adspice, quantum adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:46)
Inde Calaureae Letoidos adspicit arva, in volucrem versi cum coniuge conscia regis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 31:1)
fugiuntque penates quisque suos, sua cuique domus funesta videtur, et quia causa latet, locus est in crimine parvus Semianimes errare viis, dum stare valebant, adspiceres, flentes alios terraque iacentes lassaque versantes supremo lumina motu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:15)
hic nos frugilegas adspeximus agmine longo grande onus exiguo formicas ore gerentes rugosoque suum servantes cortice callem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 51:2)
Egredior, qualesque in imagine somni visus eram vidisse viros, ex ordine tales adspicio noscoque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 53:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION