라틴어 문장 검색

et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: "Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc".
(불가타 성경, 호세아서, 2장9)
Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram".
(불가타 성경, 호세아서, 6장3)
Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert.
(불가타 성경, 호세아서, 12장2)
Et tulit me Dominus, cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: "Vade, propheta ad populum meum Israel".
(불가타 성경, 아모스서, 7장15)
Et misit rex libros per manus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentium terrae,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장44)
mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장9)
Et sequenti anno congregavit virorum electorum sexaginta milia et equitum quinque milia, ut debellaret eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장28)
Et accesserunt quidam ex his, qui simul sequebantur, ut notarent viam, et non potuerunt invenire.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장6)
In leges enim divinas impie agere non est facile, sed haec tempus sequens declarabit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장17)
Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum; et cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius quam toto corpore per membra singula puniretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장7)
At ille respondens patria voce dixit: " Non faciam ". Propter quod et iste, sequenti loco, tormenta suscepit sicut primus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장8)
Et, qui Romanis promiserat se tributum de captivitate Hierosolymorum redigere, praedicabat propugnatorem habere Iudaeos, et hoc modo invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장36)
Confido enim eum modeste et humane, sequentem propositum meum, vobiscum acturum ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장27)
Et sequenti die venerunt, qui cum Iuda erant, eo tempore, quo necessarium factum erat, ut corpora prostratorum tollerent et cum parentibus reponerent in sepulcris paternis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장39)
Iudaeis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: " Ne ita ferociter et barbare disperdas, sed honorem tribue praehonoratae diei cum sanctificatione ab eo, qui universa conspicit ",
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION