라틴어 문장 검색

Huius tantae cladis auctor Annibal poscitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 7:1)
Inde iam passim ab omni parte Italiae, duce et auctore belli discursante Poppaedio, diversa per populos et urbes signa cecinere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 10:2)
Quippe et Theodotus magister auctorque totius belli, et ne virilia quidem portenta, Pothinus atque Ganymedes diversa per mare et terras fuga morte consumpti.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 60:2)
sed variarum rerum disparilitas, auctoribus diversa confusa temporibus, ita in quoddam digesta corpus est, ut quae indistincte atque promiscue ad subsidium memoriae annotaveramus in ordinem instar membrorum cohaerentia convenirent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 3:2)
Nec mihi vitio vertas, si res quas ex lectione varia mutuabor ipsis saepe verbis quibus ab ipsis auctoribus enarratae sunt explicabo, quia praesens opus non eloquentiae ostentationem sed noscendorum congeriem pollicetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 4:1)
Observari igitur eum iussit maiestate religionis quasi vitae melioris auctorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 24:5)
Consivium a conserendo, id est a propagine generis humani quae Iano auctore conseritur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 16:5)
licet et apud veteres opinio fuerit septem diebus peragi Saturnalia, si opinio vocanda est quae idoneis firmatur auctoribus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 2:5)
itaque omni iam fetu agrorum coacto ab hominibus hos deos coli quasi vitae cultioris auctores:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 19:2)
Non igitur mirum in hac varietate Romanos quoque olim auctore Romulo annum suum decem habuisse mensibus ordinatum, qui annus incipiebat a Martio et conficiebatur diebus trecentis quattuor, ut sex quidem menses, id est Aprilis Iunius Sextilis September November December, tricenum essent dierum, quattuor vero, Martius Maius Quintilis October, tricenis et singulis expedirentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 3:1)
Maium Romulus tertium posuit, de cuius nomine inter auctores lata dissensio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 16:1)
Auctor est Cornelius Labeo huic Maiae, id est terrae, aedem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bonae Deae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 21:1)
Cassius easdem scribit auctores:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 21:2)
Nam de Kalendis Nonis et Idibus deque feriarum variis observa­tionibus innumeros auctores cura quaestionis exercuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 4:3)
Nam cum Iovem accipiamus lucis auctorem, unde et Lucetium Salii in carminibus canunt et Cretenses Δία τὴν ἡμέραν vocant, ipsi quoque Romani Diespitrem appellant, ut diei patrem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION