라틴어 문장 검색

Inter praerogativas instantiarum ponemus decimo loco Instantias Potestatis, sive Fascium (sumpto vocabulo ab insignibus imperii), quas etiam Ingenia, sive Manus Hominis appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:1)
Atque in hoc sumi potest pro instantia foederis bulla aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 339:2)
Sumatur horologium ex iis quae moventur per pondera plumbea, et aliud ex iis quae moventur per compressionem laminae ferreae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:2)
quod etiam secundum sensum philosophanti sumi possit probatio quod sint entia et substantiae separatae et incorporeae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:18)
Inter praerogativas instantiarum ponemus loco decimo septimo Instantias Citantes, sumpto vocabulo a foris civilibus, quia citant ea ut compareant quae prius non comparuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 379:1)
At differentia schematismorum maxime radicalis et primaria sumitur ex copia vel paucitate materiae quae subit idem spatium sive dimensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 389:3)
Assumenda est et assertio illa tertia, etiam satis certa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:10)
sumpto vocabulo a clepsydris apud antiquos, in quas infundebatur aqua, loco arenae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:2)
Inter praerogativas instantiarum ponemus loco vicesimo tertio Instantias Quanti, quas etiam Doses Naturae (sumpto vocabulo a Medicinis) vocare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:1)
et lucri loco (unde vocabulum sumpsimus) hoc ponere videntur, tanquam talium corporum indiga.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:3)
Unde optimus canon sumitur aperturae et solutionum corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 448:1)
sin sumantur interius, vapores eorum, ascendentes ad caput, spiritus in ventriculis cerebri contentos undequaque fugant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:15)
licet rursus eadem opiata moderate sumpta, per accidens secundarium (videlicet condensationem illam quae a coitione succedit), confortent spiritus, eosque reddant magis robustos, et retundant eorum inutiles et incensivos motus, ex quo ad curas morborum, et vitae prolongationem haud parum conferant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:18)
Certe quoad corpora animalium, dubium non est quin sint complures medicinae, tam interius quam exterius sumptae, quae condensant tanquam per consensum, ut paulo ante diximus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:15)
Sunt qui inter sumendam vindictam cupiunt ut laesi intelligant unde malum illud sibi ingruerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION