라틴어 문장 검색

Sive fauces nodus elisit, sive spiramentum aqua praeclusit, sive in caput lapsos subiacentis soli duritia comminuit, sive haustus ignis cursum animae remeantis interscidit ;
(세네카, De Providentia, book 1 74:7)
Si praevalebit fortuna et praecidet agendi facultatem, non statim aversus inermisque fugiat latebras quaerens, quasi ullus locus sit, quo non possit fortuna persequi, sed parcius se inferat officiis et cum dilectu inveniat aliquid, in quo utilis civitati sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 46:1)
Illud tamen scito, nihil horum satis esse validum rem imbecillam servantibus, nisi intenta et adsidua cura circumit animum labentem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 156:2)
partes meae sunt reddere Alcidae patrem genusque verum, post tot ingentis viri memoranda facta postque pacatum manu quodcumque Titan ortus et labens videt, post monstra tot perdomita, post Phlegram impio sparsam cruore postque defensos deos nondum liquet de patre?
(세네카, Hercules Furens 6:39)
intus immensi sinus placido quieta labitur Lethe vado demitque curas, neve remeandi amplius pateat facultas, flexibus multis gravem involvit amnem:
(세네카, Hercules Furens 10:14)
unicum lapsae domus firmamen, unum lumen afflicto malis temet reserva.
(세네카, Hercules Furens 18:28)
felices sequeris, mors, miseros fugis, stamus, nec patriae messibus heu locus at silvis dabitur, lapsaque sordidae fient templa casae;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:8)
Ego qui relicta morte, contempta Styge per media Lethes stagna cum spolio redi quo paene lapsis excidit Titan equis, ego quem deorum regna senserunt tria, morior nec ullus per meum stridet latus transmissus ensis, haut meae telum necis [saxum est nec instar montis abrupti latus] est totus Othrys.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:14)
noctis aeternae chaos, aversa superis regna manesque impios dominumque regni tristis et dominam fide meliore raptam, voce non fausta precor, nunc, nunc adeste, sceleris ultrices deae, crinem solutis squalidae serpentibus, atram cruentis manibus amplexae facem, adeste, thalamis horridae quondam meis quales stetistis:
(세네카, 메데아 1:2)
palluit audax Tiphys et omnes labente manu misit habenas, Orpbeus tacuit torpente lyra ipsaque vocem perdidit Argo.
(세네카, 메데아 6:12)
Incolumis ut sis ipsa, labentem ut domum genitoris olim subole restituas tua.
(세네카, 옥타비아 3:20)
coniugem traxit suum natumque ad umbras, prodidit lapsam domum.
(세네카, 옥타비아 5:6)
fertur in altum provecta ratis, quae resoluto robore labens pressa dehiscit sorbetque mare.
(세네카, 옥타비아 5:19)
obscura caelo labitur Phoebi soror, tristisque mundus nubilo pallet die.
(세네카, 오이디푸스 1:24)
Stirpis invictae genus interimus, labimur saevo rapiente fato;
(세네카, 오이디푸스 2:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION