라틴어 문장 검색

ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:2)
magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus est aut bello.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 17장 2:3)
nec Agricola prosperitate rerum in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos continuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 7:1)
quod nisi paludes et silvae fugientis texissent, debellatum illa victoria foret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 4:1)
omnia victoriae incitamenta pro nobis sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 2:3)
novissimae res et extremus metus torpore defixere aciem in his vestigiis, in quibus pulchram et spectabilem victoriam ederetis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 3:2)
legiones pro vallo stetere, ingens victoriae decus citra Romanum sanguinem bellandi, et auxilium, si pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 2:2)
ac plerique semineces aut integri festinatione victoriae relinquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 2:2)
proximus dies faciem victoriae latius aperuit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 2:2)
at nunc veram magnamque victoriam tot milibus hostium caesis ingenti fama celebrari.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 2:2)
Non vidit Agricola obsessam curiam et clausum armis senatum et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exilia et fugas.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:1)
una adhuc victoria Carus Mettius censebatur, et intra Albanam arcem sententia Messalini strepebat, et Massa Baebius iam tum reus erat:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:2)
plenum exiliis mare, infecti caedibus scopuli.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장11)
Forte congruerat ut Clodii Macri et Fontei Capitonis caedes nuntiarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장1)
ceterum utraque caedes sinistre accepta, et inviso semel principi seu bene seu male facta parem invidiam adferebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION