라틴어 문장 검색

ergo 'medio ponto', ac si dici possit 'medio pontorum', quod Latinitas non recipit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 10425)
Namque ego (crede mihi) si te quoque pontus haberet, te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 38:10)
Mare Ponticum dulcius quam cetera, est hoc quoque testimonio quod, si in Pontum vel paleas vel ligna seu quaecumque natantia proieceris, foras extra Pontum feruntur in Propontidem atque ita in mare quod adluit Asiae oram, cum constet in Pontum influere maris aquam, non effluere de Ponto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 34:2)
At Pompeianus fraudes innectere ponto Antiqua parat arte Cilix, passusque vacare Summa freti, medio suspendit vincula ponto, Et laxas fluitare sinit religatque catenas Rupis ab Illyricae scopulis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:21)
Gemino cum consule Magnus, ille tremor Ponti saevique repertor Hydaspis et piratarum scopulus, modo quem ter ovantem luppiter horruerat, quem fracto gurgite Pontus et veneratus erat submissa Bosporos unda, pro pudor, imperii deserto nomine fugit, ut Fortuna levis Magni quoque terga videret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:26)
Ponto recepto praeda omni regia militibus condonata postero die cum expeditis equitibus ipse proficiscitur, legionem sextam decedere ad praemia atque honores accipiendos in Italiam iubet, auxilia Deiotari domum remittit, duas legiones cum Caelio Viniciano in Ponto relinquit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 77:2)
Pharnaces rebus secundis elatus, cum de Caesare ea quae optabat speraret, Pontum omnibus copiis occupavit ibique et victor et crudelissimus rex, cum sibi fortunam paternam feliciore eventu destinaret, multa oppida expugnavit, bona civium Romanorum Ponticorumque diripuit, supplicia constituit in eos qui aliquam formae atque aetatis commendationem habebant ea quae morte essent miseriora, Pontumque nullo defendente paternum regnum glorians se recepisse obtinebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION