라틴어 문장 검색

"quisquis tacendi intemperans silenda prurit prodere, vexatur et scalpit iecur scabiemque cordis sustinet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.83)
vivis, ac poenae seriem retexis, carnis et caesae spolium retentans taetra quam sulcos habeant amaros vulnera narras.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.27)
"quis nescit autem quanta corruptela sit contaminatae carnis ac solubilis?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1197)
"sic vernularum, sic senatorum caro tabescit imo cum sepulcro condita est."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1204)
"sed quid macellum pingue pulvinarium, quid maximorum lancinatores gregum eviscerata carne crudos criminor?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1434)
"inde omnis iam diva caro est quae concipit illum naturamque Dei consortis foedere sumit, Verbum quippe caro factum non destitit esse quod fuerat, verbum, dum carnis glutinat usum, maiestate quidem non degenerante per usum carnis, sed miseros, ad nobiliora trahente."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 116)
Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit quaeque suo semper viridi se gramine vestit nec scabie et salsa laedit robigine ferrum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:17)
Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum Incipiens stabulis edico in mollibus herbam carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas, et multa duram stipula filicumque maniplis sternere subter humum, glacies ne frigida laedat molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 11:8)
Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida cano bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:2)
infernis neque enim tenebris Diana pudicum liberat Hippolytum nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro vincula Pirithoo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 711)
occupet extremum scabies;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:14)
ut mala quem scabies aut morbus regius urget aut fanaticus error et iracunda Diana, vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam qui sapiunt, agitant pueri incautique sequuntur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:1)
cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri nil parvum sapias et adhuc sublimia cures:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 126)
umber et iligna nutritus glande rotundas curvat aper lances carnem vitantis inertem;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.27)
ita et firmiora erunt ipsa et plus habebunt decoris, si non nudos et velut carne spoliatos artus ostenderint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 271:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION