라틴어 문장 검색

Itaque subito imbre grandineque consecuta gravatis pondere tentoriis aquarumque vi subrutis deiectisque, nocte intempesta ignibus exstinctis, rebus quae ad victum pertinent omnibus corruptis per castra passim vagabantur scutisque capita contegebant.
(카이사르, 아프리카 전기 47:8)
Postquam ad eum pervenit, castris regiis seorsum positis cum eis copiis quas commemoravi haud ita longe ab Scipione consedit.
(카이사르, 아프리카 전기 48:2)
– erat in castris Caesaris superiore tempore magnus terror, et exspectatione copiarum regiarum exercitus eius magis suspensiore animo ante adventum Iubae commovebatur.
(카이사르, 아프리카 전기 48:3)
Nam postero die universas suas regisque copias cum elephantis LX productas in aciem quam speciosissime potuit instruxit ac paulo longius progressus ab suis munitionibus haud ita diu commoratus se recepit in castra.
(카이사르, 아프리카 전기 48:7)
Adversarii magnitudine copiarum confisi proximum collem occupaverant atque ita longius sibi progrediendi eripuerunt facultatem.
(카이사르, 아프리카 전기 49:2)
Caesar postquam equitatu ante praemisso inscius insidiarum cum ad eum locum venisset, adversarii sive obliti praeceptorum Labieni sive veriti ne in fossa ab equitibus opprimerentur, rari ac singuli de rupe prodire et summa petere collis.
(카이사르, 아프리카 전기 50:4)
Hac re per equites gesta Caesar legionibus opera distribuit atque in eo colle quo erat potitus castra munivit.
(카이사르, 아프리카 전기 51:1)
Quae res aliter adversariis cecidit:
(카이사르, 아프리카 전기 52:3)
equites autem adventu legionum animo addito conversis equis in Numidas cupide insequentes dispersosque impetum fecerunt atque eos convulneratos usque in castra regia reppulerunt multosque ex his interfecerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 52:5)
Interim incredibiliter ex legione IIII et VI Scipionis milites diffugere partim in castra Caesaris, partim in quas quisque poterat regiones pervenire.
(카이사르, 아프리카 전기 52:7)
Dum haec circum Uzittam ab utrisque ducibus administrantur, legiones duae, X et VIIII, ex Sicilia navibus onerariis profectae, cum iam non longe a portu Ruspinae abessent, conspicati naves Caesarianas quae in statione apud Thapsum stabant, veriti ne in adversariorum ut insidiandi gratia ibi commorantium classem inciderent imprudentes, vela in altum dederunt ac diu multumque iactati tandem multis post diebus siti inopiaque confecti ad Caesarem perveniunt.
(카이사르, 아프리카 전기 53:1)
Namque Gaetuli ex equitatu regio nobiliores equitumque praefecti quorum patres cum Mario ante meruerant eiusque beneficio agris finibusque donati post Sullae victoriam sub Hiempsalis regis erant dati potestatem, occasione capta nocte iam luminibus accensis cum equis calonibusque suis circiter mille perfugiunt in Caesaris castra quae erant in campo proxime locum Uzittae locata.
(카이사르, 아프리카 전기 56:4)
Scipio mittit ad Aquinium, nihil adtinere eum cum adversariis colloqui.
(카이사르, 아프리카 전기 57:4)
Caesar item producit copias celeriterque eis instructis ante suas munitiones quae erant in campo consistit, sine dubio existimans ultro adversarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent praediti promptiusque prosiluissent, acie secum concursuros propiusque se accessuros.
(카이사르, 아프리카 전기 58:2)
Praeterea Numidas levisque armaturae infinitam multitudinem ad dextram partem suae aciei opposuerat fere interiecto non minus mille passum spatio et ad collis radices magis adpulerat longiusque ab adversariorum suisque copiis promovebat, id hoc consilio ut cum acies duae inter se concurrissent, initio certaminis paulo longius eius equitatus circumvectus ex improviso clauderet multitudine sua exercitum Caesaris atque perturbatum iaculis configeret.
(카이사르, 아프리카 전기 59:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION