라틴어 문장 검색

et ad opem nostrorum Archas castra et exercitum applicemus, atque gentibus una cum sociis nostris in bello occurramus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 68:7)
» Hoc omnibus consilium bonum et utile perspicientibus ac proferentibus, amota sunt castra ab obsidione Gybel.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 68:9)
sed minime solvebat juxta laborem et militum copiam, quam idem Tankradus procurabat ac ducebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:4)
[0531D] Unde attentius instabant duci omnes, parvi et magni, quatenus castra ab obsidione amoverent, et viam, sicut decreverant, Jerusalem insisterent, cujus desiderio et causa visendi sepulcrum Domini nostri Jesu Christi, a natalibus oris processerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 72:2)
Dehinc tertia die castra amoventes et viam rursus in littore maris continuantes, in semitam cujusdam montis mirae et inauditae angustiae referuntur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:1)
Altera deinde lucescente die, quidam confrater Christianorum, vir et miles nobili editus parentela, Walterus nomine, de Verna castello, assumptis quibusdam complicibus [0534D] suis de comitatu, in montana profectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:13)
Ab hinc ergo camporum planitiem habentes usque Tyrum, quam nunc Sur vocant, cum praeductore suo descenderunt, castris illic per agrorum planitiem ad hospitandum collocatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:3)
Comes vero Reymundus, Robertus Northmannorum princeps, post illos interposita ejusdem fluminis amplissima palude, procul abhinc in eodem flumine castra posuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:12)
Has itaque urbes praefatas praetereuntes intactas, secunda, tertia et quarta feria in terminis et spatiosa planitie praenominata Caesareae Cornelii in regione Palaestinorum iter suum continuantes, quinta feria ad fluvium civitatis Rama vel Rames castra applicuerunt, et in crepidine alvei ejusdem fluvii tentoria ponentes pernoctare decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:1)
Vix a castris praemissi equites processerant, et ecce fama ad aures primorum universique exercitus est perlata, legationem duci a Bethlehem esse allatam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:1)
Qua de causa vix medium noctis processit, et continuo omnes pusilli et magni castra sustulerunt, per angustias viarum arctasque fauces collium arctam viam insistentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:2)
Cum quibus praemissi milites, a Bethlehem revertentes, in via associati sunt, cum primum solis calore matutini rores in gramine solent exsiccari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:5)
Gastus de civitate Bordeiz cum triginta viris, gnaris certaminis et insidiarum, clam subtractus ab exercitu, sicut erat providus, sciens vires appropinquantium peregrinorum adhuc latere cives et milites Jerusalem, per confinia ejusdem urbis cum suis frena laxat, praedas undique contrahit et abducit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:6)
Sed comperta illius audacia, a civibus et Sarracenis militibus praeda excussa est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:7)
His itaque in locis Christianissimo exercitu in variis signis et armis collato, portae urbis a militibus regis Babyloniae clausae sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION