라틴어 문장 검색

Interea magna vis accusatorum in eos inrupit qui pecunias faenore auctitabant adversum legem dictatoris Caesaris qua de modo credendi possidendique intra Italiam cavetur, omissam olim, quia privato usui bonum publicum postponitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 16장1)
eversio rei familiaris dignitatem ac famam praeceps dabat, donec tulit opem Caesar disposito per mensas milies sestertio factaque mutuandi copia sine usuris per triennium, si debitor populo in duplum praediis cavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장6)
adiungitur Sosibius Britannici educator qui per speciem benevolentiae moneret Claudium cavere vim atque opes principibus infensas:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 1장2)
igitur incipiente C. Silio consule designato, cuius de potentia exitio in tempore memorabo, consurgunt patres legemque Cinciam flagitant, qua cavetur antiquitus ne quis ob causam orandam pecuniam donumve accipiat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장4)
at hercule olim Italia legionibus longinquas in provincias commeatus portabat, nec nunc infecunditate laboratur, sed Africam potius et Aegyptum exercemus, navibusque et casibus vita populi Romani permissa est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 43장6)
quae mutatio neque Neronem fefellit, et proximi amicorum metuebant orabantque cavere insidias mulieris semper atrocis, tum et falsae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 13장4)
libritoribus funditoribusque attributus locus, unde eminus glandes torquerent, ne qua pars subsidium laborantibus ferret pari undique motu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장6)
cui caveri utcumque ab urbanis insidiis praesenti opera:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장5)
Transeo prima discentium elementa, in quibus et ipsis parum laboratur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 1:1)
frumenta ceterosque fructus patientius quam pro solita Germanorum inertia laborant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 4:1)
sed discordia laboratum, cum adsuetus expeditionibus miles otio lasciviret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 4:3)
gregarius miles caveri insuper praepositos iubebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 36장3)
super hos ex prae- torio auxiliisque mille equites, cumulus prosperis aut subsidium laborantibus, ducebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장10)
in urbe ac sinu cavendum hostem, Iunios Antoniosque avos iactantem, qui se stirpe imperatoria comem ac magnificum militibus ostentet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장10)
ipse pugnae avidus et contemnendis quam cavendis hostibus melior, ferocia verborum militem incendebat, ubi primum congredi licuisset, nullam proelio moram facturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION