라틴어 문장 검색

ac forte Priscus Helvidius praetor designatus contra studium eius censuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장6)
nam cum transgredi Appenninum integro exercitus sui robore et fessos hieme atque inopia hostis adgredi in aperto foret, dum dispergit viris, acerrimum militem et usque in extrema obstina- tum trucidandum capiendumque tradidit, peritissimis centurionum dissentientibus et, si consulerentur, vera dicturis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장5)
ratio cunctandi, ne asperatus proelio miles non populo, non senatui, ne templis quidem ac delubris deorum consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장2)
eaque omnia Valerius Asiaticus consul designatus censuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장11)
Ceterum eo senatus die quo de imperio Vespasiani censebant, placuerat mitti ad principem legatos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장7)
Marcellus non suam sententiam impugnari, sed consulem designatum censuisse dicebat, secundum vetera exempla quae sortem legationibus posuissent, ne ambitioni aut inimicitiis locus foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장1)
Helvidius arbitrio senatus agendum censuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장4)
censuerat Helvidius ut Capitolium publice restitueretur, adiuvaret Vespasianus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장6)
victores colonia Agrippinensium vitata, nihil cetero in itinere hostile ausi, Bonnense proelium excusabant, tamquam petita pace, postquam negabatur, sibimet ipsi consuluissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장13)
referente Caesare de restituendis Galbae honoribus, censuit Curtius Montanus ut Pisonis quoque memoria celebraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장3)
consulendum tali super re principem respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장14)
Proximo senatu, inchoante Caesare de abolendo dolore iraque et priorum temporum necessitatibus, censuit Mucianus prolixe pro accusatoribus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장1)
legatorum ius adolevit diuturnitate officii, vel quia minoribus maior aemulandi cura, proconsulum splendidissimus quisque securitati magis quam potentiae consulebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장6)
plerique interficiendos censebant, turbidos, infidos, sanguine ducum pollutos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장3)
simul Domitianus Mucianusque accingebantur, dispari animo, ille spe ac iuventa properus, hic moras nectens quis flagrantem retineret, ne ferocia aetatis et pravis impulsoribus, si exercitum invasisset, paci belloque male consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION