라틴어 문장 검색

iudiciis intersit quam plurimis et sit certaminis, cui destinatur, frequens spectator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 220:2)
An vero Scaevola in lusu duodecim , cum prior calculum promovisset essetque victus, dum rus tendit, repetito totius certaminis ordine, quo dato errasset recordatus, rediit ad eum, quocum luserat, isque ita factum esse confessus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 133:1)
difficiliora enim debent esse, quae exercent, quo sit levius ipsum illud, in quod exercent, ut athletae ponderibus plumbeis adsuefaciunt manus, quibus vacuis et nudis in certamine est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 137:1)
alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut assueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et vigilias imperes, deficiant et quaerant unctores suos nudumque sudorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 173:1)
at in certamine erecta totis viribus et velut omnibus nervis intenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 210:2)
cum satis in omni certamine virium fecerit, prima ei cura in suscipiendis causis erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 116:1)
nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 146:1)
Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 1장7)
Sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장8)
At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 33장6)
Sed ubi primum dubiis rebus novandi spes oblata est, vetus certamen animos eorum adrexit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장5)
Nam in omni certamine qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장14)
Sed ubi res ad certamen venit, victus ex proelio profugit in prouinciam ac deinde Romam contendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장7)
Nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabant, neque gloriae neque dominationis certamen inter civis erat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장2)
cum iis certamen fore, quos antea victos sub iugum miserint;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION