라틴어 문장 검색

Samnites ex parte altera, cum omnem curam belli remisissent, quia aut pacem vere cupiebant aut expediebat simulare, ut Tarentinos sibi conciliarent, cum instructos repente ad pugnam Romanos conspexissent, vociferari se in auctoritate Tarentinorum manere nec descendere in aciem nec extra vallum arma ferre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 195:1)
dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificia - et frequenter ibi habitabatur - circumiecta muris incendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 403:2)
quae ubi flagrantia Marcianus miles conspexit et hostes respexere, tum passim fuga coepta Samnitium fieri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 629:1)
qui optimi maximi ornatu decoratus curru aurato per urbem vectus in Capitolium ascenderit, is non conspiciatur cum capide ac lituo, cum capite velato victimam caedet auguriumve ex arce capiet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 86:1)
dicitur Appius in medio pugnae discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis conspiceretur, ita precatus esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 257:1)
equites portam unam alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt itineribusque iis vestigia nocturnae hostium fugae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 482:2)
adequitant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus perviam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 483:1)
itaque simul conspecta sunt Romana signa, extemplo a primo Samnitium agmine ad novissimum fremitus perfertur, exire, id quod timuerint, ad impediendum iter Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 508:1)
prima luce incerti quam in partem intenderent iter repente in fugam consternantur conspecti ab equitibus, qui egressos nocte ab oppido Samnites persecuti viderant multitudinem non vallo, non stationibus firmatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 630:1)
conspecta et ex muris Aquiloniae ea multitudo erat iamque etiam legionariae cohortes sequebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 631:1)
multae civicae coronae vallaresque ac murales conspectae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 661:2)
multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 29:2)
arma atque equi conspiciebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 30:2)
pavidum primo nusquam circumspicientem aut respicientem secutum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 223:1)
iam montani signo dato ex castellis ad stationem solitam conveniebant, cum repente conspiciunt alios arce occupata sua super caput imminentes, alios via transire hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 336:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION