라틴어 문장 검색

cum interim non actores modo aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur eosque, qui plus honoris litteris tribuerunt, ineptos et ieiunos et trepidos et infirmos, ut quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 183:2)
alii, quorum nos sententiae accedimus, nomen hoc artemque, de qua loquimur, bonis demum tribui volunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 210:4)
huic quoque igitur tribuendus est necessario quintus locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 34:2)
quod si non totius, ut mihi videtur, orationis color meretur, sed etiam singulis dictis tribuendum est, illa potius urbana dixerim, quae sunt generis eiusdem, quo ridicula dicuntur et tamen ridicula non sunt, ut de Pollione Asinio seriis iocisque pariter accommodato dictum est esse eum omnium horarum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 218:1)
An vero si a se filium pater testatus fuerit elogio, propterea quod is meretricem amaverit, non omnis hic erit quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centumviri tribuere debeant veniam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 184:2)
porro lex omnis aut tribuit aut adimit aut punit aut iubet aut vetat aut permittit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 214:1)
item, quod commune et aliis nomen intellectu alicui rei peculiariter tribuitur, ut urbem Romam accipimus et venales novicios et corinthia aera, cum sint urbes aliae quoque et venalia multa et tam aurum et argentum quam aes Corinthium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 47:3)
non hanc esse virtutem nego, sed illis eam non tribuo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 71:3)
ut aliud alii tribuens dispertiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 45:8)
virium tamen Accio plus tribuitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:3)
transeo illos, qui Ciceroni ac ne in eloquentia quidem satis tribuunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 28:1)
diligentia ac decor in Polyclito supra ceteros, cui a plerisque tribuitur , tamen, ne nihil detrahatur, deesse putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 173:2)
sed summam expressurus in Ulixe facundiam et magnitudinem illi vocis et vim orationis hibernis et copia verborum atque impetu parem tribuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 230:2)
Egregia tua fides re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 35장2)
Emerge ad meliorem vitam propitiis dis, sed non sic, quomodo istis propitii sunt, quibus bono ac benigno vultu mala magnifica tribuerunt, ad hoc unum excusati, quod ista, quae urunt, quae excruciant, optantibus data sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION