라틴어 문장 검색

carissimos nos habuerunt di immortales habentque, et, qui maximus tribui honos potuit, ab ipsis proximos collocaverunt.
(세네카, 행복론, Liber II 132:1)
Qui imagines in atrio exponunt et nomina familiae suae longo ordine ac multis stemmatum inligata flexuris in parte prima aedium collocant, non noti magis quam nobiles sunt ?
(세네카, 행복론, Liber III 119:1)
Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumeliose et saepe repudiate collocavit, malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam mandaverit, quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum spoliatorem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.
(세네카, 행복론, Liber IV 129:1)
non quaeritur, quo beneficium ab eo, cui datum est, transierit, sed ubi primo collocetur ;
(세네카, 행복론, Liber V 113:1)
" si in sortem nomina vestra coici iussissem, et tuum nomen inter redimen- dos exisset, nihil deberes mihi ?
(세네카, 행복론, Liber VI 61:3)
Satis longa vita et in maximarum rerum consummationem large data est, si tota bene collocaretur ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 4:2)
" Quod hoc genus est consolandi, obliterata mala revocare et animum in omnium aerumnarum suarum conspectu conlocare vix unius patientem ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 8:2)
Quid interest enumerare Antenorem Patavi conditorem et Euandrum in ripa Tiberis regna Arcadum conlocantem ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 41:1)
Cum bene cesserit negotiatio, multum militia rettulerit, eum indagati undique cibi coierint, non habebitis, ubi istos apparatus vestros conlocetis.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 68:10)
Hanc tu fratri tuo largire, in hac eum conloca ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 109:5)
Nec quicquam pulchrius existimo quam in summo fastigio collocatos multarum rerum veniam dare, nullius petere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 24:2)
Obruitur his, offocatur, inficitur, arcetur a veris et suis in falsa coiectus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 148:4)
itaque non refert, quam multa in illum coiciantur tela, cum sit nulli penetrabilis.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 14:2)
" Ille me hodie non admisit, cum alios admitteret," et " sermonem meum aut superbe aversatus est aut palam risit," et " non in medio me lecto sed in imo collocavit," et alia huius notae, quae quid vocem nisi querellas nausiantis animi ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 54:2)
At illum in aliis mundi finibus sua virtus collocavit nihil vobiscum commune habentem.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 78:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION