라틴어 문장 검색

duodecim deinde coloniarum, quod numquam antea factum erat, deferentibus ipsarum coloniarum censoribus, censum acceperunt, ut quantum numero militum, quantum pecunia valerent in publicis tabulis monumenta exstarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 516:2)
et ambo forte censores equum publicum habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 517:2)
cum ad tribum Polliam ventum est, in qua M. Livi nomen erat, et praeco cunctaretur citare ipsum censorem, cita inquit Nero M. Livium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 517:3)
pravum certamen notarum inter censores;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 525:1)
In invidia censores cum essent, crescendi ex iis ratus esse occasionem Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 526:1)
et cum comitiorum iam adpeteret tempus, Cornelium potius ex Etruria, ubi nihil belli erat, Romam acciri placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 529:1)
inde praetoria comitia habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 531:1)
consul comitiis perfectis ad exercitum in Etruriam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 532:2)
inter censores M. Livium et Claudium Neronem notabilis discordia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha20)
idem omnes tribus extra unam aerarias reliquit, quod et innocentem se damnassent et posthac consulem censoremque fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha22)
lustrum a censoribus conditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha23)
comitia eius anni utrum C. Servilius consul habuerit an, quia eum res in Etruria tenuerint quaestiones ex senatus consulto de coniurationibus principum habentem, dictator ab eo dictus P. Sulpicius incertum ut sit diversi auctores faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 344:1)
M. Servilius, ne comitiorum causa ad urbem revocaretur, dictatore dicto C. Servilio Gemino, in provinciam est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 521:1)
saepe comitia indicta perfici tempestates prohibuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 522:1)
comitia inde habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 530:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION