라틴어 문장 검색

' 'quanto rectius hoc quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.18)
haec tria sunt, unum quos laesisti, alterum qui sine causa non amant, tertium qui competitorum valde amici sunt.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 9:1)
quos laesisti, cum contra eos pro amico diceres, iis te plane purgato, necessitudines commemorato, in spem adducito te in eorum rebus, si se in amicitiam contulerint, pari studio atque officio futurum.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 9:2)
hoc et tenentur Romae et adliciuntur et ab impediendo ac laedendo repelluntur.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 2:2)
vitandum etiam, ne contumeliosi, maligni, superbi, maledici in quemquam hominem ordinemve videamur praecipueque eorum, qui laedi nisi adversa iudicum voluntate non possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 19:1)
iudicem conciliabimus nobis non tantum laudando eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen parti utrique commune, sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae coniunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem et similiter cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 25:1)
ut autem haec invenire et augere, ita quod laedit aut omnino repellere aut certe minuere ex causa est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 36:1)
personis applicantur non pignora modo, de quibus supra dixi, sed propinquitates, amicitiae, interim regiones etiam civitatesque, et si quid aliud eius quem defendimus casu laedi potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 39:2)
illud in universum praeceperim, ut ab his quae laedunt ad ea quae prosunt refugiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 53:2)
si nihil quod nos adiuvet erit, quaeramus quid adversarium laedat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 53:5)
Non inutilis etiam est ratio occupandi quae videntur obstare, ut Cicero dicit, scire se mirari quosdam, quod is, qui per tot annos defenderit multos, laeserit neminem, ad accusandum Verrem descenderit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 58:2)
explorandum igitur, quas causas laedendi adversarium adferant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 44:1)
eorum vero, quibus denuntiatur, pars testium est quae reum laedere velit, pars quae nolit, idque interim scit accusator interim nescit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 46:1)
nam si habet testem cupidum laedendi, cavere debet hoc ipsum, ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo, quod in iudicium venit, rogare, sed aliquo circuitu ad id pervenire, ut illi, quod maxime dicere voluit,videatur expressum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 47:1)
plus tamen proderit causas, propter quas reum laedant, exponere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION