라틴어 문장 검색

Nam quamvis de mensura minus auctoribus convenit, hanc tamen videri commodissimam docuit noster usus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 1:3)
Nos quoque sic medicatam comperimus, cum ad maturitatem perducta sit, minus a curculione infestari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 11:2)
aliter satae fere limacem nocere comperimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 30:4)
de qua non convenit inter auctores.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 1:3)
Multis tamen nos regionibus aptam esse hiemalem sartionem comperimus dumtaxat ubi et siccitas caeli et tepores permittunt, sed nec istud ubique fieri censemus, verum incolarum consuetudine uti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 3:1)
Nam sic cultam comperimus non solum multiplicare fructum, sed et exiguam portionem in valvulis habere fresaeque eius et expurgatae modium paene tam plenum esse quam integrae, quoniam vix minuatur mensura detractis putaminibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 7:3)
Quare si est, ut videtur, agricolis utilissimum, diligentius de eo dicendum existimo, cum priscis auctoribus, quamvis non omissa res,levi tamen admodum cura sit prodita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 4:1)
Maxime tamen 6 columbinum probamus, quod modice sparsum terram fermentare comperimus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 1:4)
quippe varii generis, sicut auctor idem refert, nullis hominum cogentibus ipsae Sponte sua veniunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 1:5)
Unam etiam praecoquem vitem nobis ante hoc tempus incognitam Graeca consuetudine Dracontion vocitari comperimus, quae fecunditate iucunditateve Arcelacae Basilicaeque et Bituricae comparari possit, generositate vini Amineae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 28:3)
nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit, abnuente Saserna genus id ruris, Tremelio maxime probante.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 2:1)
his certe temporibus Nomentana regio celeberrima fama est inlustris, et praecipue quam possidet Seneca, vir excellentis ingenii atque doctrinae, cuius in praediis vinearum iugera singula culleos octonos reddidisse plerumque, compertum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 3:1)
tametsi fere omnes auctores huic rei laetissimum locum destinaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 1:2)
Feracissima autem semina sunt, non ut veteres auctores crediderunt,4 extrema pars eius,5 quod caput vitis appellant, id est, ultimum et productissimum flagellum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 1:1)
Verum eiusmodi partum comperimus non tam ipsius resecis quam materni esse muneris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION