라틴어 문장 검색

hic ille est nobis qui septima sabbata conplet, ut caro nostra Deo tandem sociata quiescat, quam bis terna malis vexabant sabbata noxis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3330)
sed nos tu gemino fovens paratu artus atque animas utroque pastu confirmas, Pater, ac vigore conples.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum11)
illum perennes protinus conplent opes, ditatque fructus faenerantem centiplex.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium61)
"luctandum summis conatibus, inter acerba sectandum virtutis iter, ne suavia fluxae condicionis amet, nimium ne congerat aurum, ne varios lapidum cupide spectare colores ambitiosa velit, ne se popularibus auris ostentet pulchroque inflata tumescat honore, ne natale solum, patrii ne iugera ruris tendat et externos animum diffundat in agros, et ne corporeis addicat sensibus omne quod vult aut quod agit, ne praeferat utile iusto, spemque in me omnem statuat numquam peritura quae dedero, longoque die mea dona trahenda."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 249)
haud aliter solis radius, cum luminat omnes diffuso splendore locos, ferit aurea tecta, sed ferit et nigro sordentia culmina fumo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2295)
is ipse conplet lumine iustos et urit noxios.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.126)
sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis, raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.64)
Namque umeris de more habilem suspenderat arcum venatrix, dederatque comam diffundere ventis, nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 21:4)
Huc delecta virum sortiti corpora furtim includunt caeco lateri, penitusque cavernas ingentis uterumque armato milite complent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 2:4)
rumpunt aditus, primosque trucidant immissi Danai, et late loca milite complent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:16)
Inde, ubi prima fides pelago, placataque venti dant maria et lenis crepitans vocat Auster in altum, deducunt socii navis et litora complent:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 5:1)
Tertia iam lunae se cornua lumine complent, cum vitam in silvis inter deserta ferarum lustra domosque traho, vastosque ab rupe Cyclopas prospicio, sonitumque pedum vocemque tremesco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:15)
At genus e silvis Cyclopum et montibus altis excitum ruit ad portus et litora complent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:1)
Haec passim dea foeda virum diffundit in ora.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 8:10)
"Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom, annuus exactis completur mensibus orbis, ex quo reliquias divinique ossa parentis Condidimus terra maestasque sacravimus aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION