라틴어 문장 검색

quod est odiosius quam illa quae nos non conprehensa et non percepta dicimus - sed hoc omitto, illud quaero:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 127:7)
Etenim is quoque qui a vobis sapiens inducitur multa sequitur probabilia non conprehensa neque percepta neque adsensa sed similia veri quae nisi probet omnis vita tollatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:8)
quid enim conscendens navem sapiens num conprehensum animo habet atque perceptum se ex sententia navigaturum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 134:1)
non enim lucem eripimus sed ea quae vos percipi conprehendique eadem nos, si modo probabilia sint, videri dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 140:2)
illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem, cum sapientis nullum decretum esse possit nisi conprehensum perceptum cognitum, ut hoc ipsum decre- tum qui sapientis esse , nihil posse percipi, fateretur esse perceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 146:6)
non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi conprehendique dicant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 172:11)
nec enim possunt dicere aliud alio magis minusve conprendi, quoniam omnium rerum una est definitio conprehendendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 172:12)
tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis adsentiris adprobas, verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse vis deque eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes, ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim non adsentiar saepe falso, quoniam vera a falsis nullo visi discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 190:3)
' Tum Catulus 'Egone' inquit, 'ad patris revolvor sententiam, quam quidem ille Carneadeam esse dicebat, ut percipi nihil putem posse, adsensurum autem non percepto id est opinaturum sapientem existumem, sed ita ut intellegat se opinari sciatque nihil esse quod conprehendi et percipi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 199:4)
comprehensus est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 2:4)
Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem abrogavit, quorum interfectores implerunt orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum - auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset - cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 1:5)
quod si ille nec se nec L. Crassum eloquentem putavit, habuit profecto comprehensam animo quandam formam eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos quibus aliquid aut plura deerant in eam formam non poterat includere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 2:4)
hic enim invidiosus numerus nihil adfert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa sententia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 1:6)
V p. 403). sed turn homines vere humani veterum scriptorum opera conquirere ac legere coeperunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말46)
Duplex igitur, ut omnia comprehendam, memoria Tusculanarum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말285)

SEARCH

MENU NAVIGATION