라틴어 문장 검색

viij vero et viiij ipsi contra se medii considerati epogdoum iungunt, qui in musico modulamine tonus vocatur, quae omnium musicorum sonorum mensura communis est. Omnium enim est sonus iste parvissimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:23)
scaena sonat, ludi que vocant, spectate, Quirites, et fora Marte suo litigiosa vacent, quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti terret et horrendo lotos adunca sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권120)
Hic rerum nouitas, rerum decus, unica rerum Forma, decor mundi uisum demulcet euntis Virginis et cantus species noua debriat aurem, Sed parco tamen auditu sonituque minore Concipit illa sonum, certa tamen imbibit aure, Qualiter iste sonus cythare celestis obesis Vocibus expirat, ubi lune spera remisso Suspirat cantu, rauce sonat, immo sonando Pene silet, languetque sonans, neruique iacentis Inferius gerit illa uicem, cordamque minorem Reddit et in cythara sedere uix illa meretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:3)
Nos autem praestare debemus quatenus, quemadmodum dato calamo extremis foraminibus manentibus musicis mos est, ut medium foramen permutantes atque alios aperientes alios digitis occludentes diversos emittant sonos, vel cum duabus altrinsecus protensis chordis medii nervi sonum musicus vel adstringendo tenuat vel remittendo gravat:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 1:1)
Que racio cur omne melos dulcesque sonorum Cantus non gignit uox una sed unio uocum, Dissimilis similisque sonus, diversus et idem, Vnicus et simplex, dupplex, difformis et alter;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:11)
Factis autem experimentis inveni quod singulis soni recursibus pendulum quasi sex vel septem digitorum longitudinis oscillabatur, ad priorem soni recursum eundo & ad posteriorem redeundo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:25)
Si aeris totius pars tantùm centesima in vase maneat, debebit sonus esse centuplo languidior, atque adeò non minus audiri quàm si quis sonum eundem in aere libero excitatum audiendo, subinde ad decuplam distantiam à corpore sonoro recederet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 57:3)
et conturbantes pe- dibus fontem cum contra eam emitterent turpem naribus sonum, illa irata eos convertit in ranas, quae nunc quoque ad illius soni imitationem coaxant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3784)

SEARCH

MENU NAVIGATION