라틴어 문장 검색

Dicentur tibi ista, si operae pretium habebit perseverantia, si nihil indignum bono viro faciendum patiendumve erit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 8:1)
Facile est autem, mi Lucili, occupationes evadere, si occupationum pretia contempseris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 9:1)
Non per Poeninum Graiumve montem nec per deserta Candaviae, nec Syrtes tibi nec Scylla aut Charybdis adeundae sunt, quae tamen omnia transisti procuratiunculae pretio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 9:2)
Saepe maximum pretium est, pro quo nullum datur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 8:3)
animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 6:3)
Exibunt residuntque et ideo non eodem pretio aestimantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 11:2)
Quocumque se verterit, pretium aliquod praesens occupationis suae aspiciet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 4:1)
Ut sit hoc verum, non omni pretio vita emenda est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 7:1)
Haec ubicumque apparuit, omnia eiusdem mensurae ac pretii sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 21:7)
Beatus vero et virtutis exactae tunc se maxime amat, cum fortissime expertus est, et metuenda ceteris, si alicuius honesti officii pretia sunt, non tantum fert, sed amplexatur multoque audire mavult " tanto melior" quam "tanto felicior."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 28:3)
His pretium quidem erit aliquod, ceterum dignitas non erit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 33:3)
nimis inminere leviter petendis vel ex toto non petendis, aut in magno pretio habere in aliquo habenda vel in nullo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 11:7)
Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis iuvat, et vir fortis ac iustus, cum mortis suae pretia ante se posuit, libertatem patriae, salutem omnium, pro quibus dependit animam, in summa voluptate est et periculo suo fruitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 28:1)
Si quod est pretium virtutis ex fama, nec hoc interit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 17:7)
Non pono utrique par pretium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION