라틴어 문장 검색

sed ad senatum litteras misit de caede Sullae Plautique haud confessus, verum utriusque turbidum ingenium esse et sibi incolumitatem rei publicae magna cura haberi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장8)
nam culpa quam poena tempore prior, emendari quam peccare posterius est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 20장6)
plura saepe peccantur, dum demeremur quam dum offendimus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장6)
et Corbulo militum atque hostium tot per annos gnarus gerendae rei praeficitur, ne cuius alterius inscitia rursum peccaretur, quia Paeti piguerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장4)
ullane tanta ingentium opum ac magnae potentiae voluptas quam spectare homines veteres et senes et totius orbis gratia subnixos in summa rerum omnium abundantia confitentis, id quod optimum sit se non habere?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 3:1)
sive illos antiquos sive maiores sive quo alio mavult nomine appellet, dum modo in confesso sit eminentiorem illorum temporum eloquentiam fuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 2:2)
neque enim hoc colligi desideramus, disertiores esse antiquos, quod apud me quidem in confesso est, sed causas exquirimus, quas te solitum tractare , paulo ante plane mitior et eloquentiae temporum nostrorum minus iratus, antequam te Aper offenderet maiores tuos lacessendo.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 27장 1:2)
quod si inveniretur aliqua civitas, in qua nemo peccaret, supervacuus esset inter innocentis orator sicut inter sanos medicus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 3:1)
quid voluntariis accusationibus, cum tam raro et tam parce peccetur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 4:3)
sors quaesturae provinciam Asiam, pro consule Salvium Titianum dedit, quorum neutro corruptus est, quamquam et provincia dives ac parata peccantibus, et pro consule in omnem aviditatem pronus quantalibet facilitate redempturus esset mutuam dissimulationem mali.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 2:1)
officiis et administrationibus potius non peccaturos praeponere, quam damnare cum peccassent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 3:4)
quippe hiantis in magna fortuna amicorum cupiditates ipsa Galbae facilitas intendebat, cum apud infirmum et credulum minore metu et maiore praemio peccaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 12장6)
quod seu finxit formidine seu conscientiam coniurationis confessus est, huc potius eius vita famaque inclinat, ut conscius sceleris fuerit cuius causa erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 42장2)
Celsus constanter servatae erga Galbam fidei crimen confessus, exemplum ultro imputavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장5)
quippe confitenti consultantique supererant spes viresque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION