라틴어 문장 검색

Tandem conterrita virgo Confugit ad tripodas, vastisque abducta cavernis Haesit, et insueto concepit pectore numen, Quod non exhaustae per tot iam saecula rupis Spiritus ingessit vati:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:40)
Nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes Concordesque tulit radios:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:49)
Ut primum vasto septas videt aggere terras, Ipse quoque a tuta deducens agmina Petra Diversis spargit tumulis, ut Caesaris arma Laxet, et effuso claudentem milite tendat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:30)
Illic et sidera primum Praecipiti deducta polo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:51)
At medii robur belli fortissima densant Agmina, quae Cilicum terris deducta tenebat Scipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:5)
Si vitare canum morsus, lepus inprobe, quaeris, Ad quae confugias ora leonis habes.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLVIII4)
Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo, Quae sciet hos illos vendere lena toros?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIX6)
Marri, quietae cultor et comes vitae, Quo cive prisca gloriatur Atina, Has tibi gemellas barbari decus luci Conmendo pinus ilicesque Faunorum Et semidocta vilici manu structas Tonantis aras horridique Silvani, Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi, Dominamque sancti virginem deam templi, Et quem sororis hospitem vides castae Martem mearum principem Kalendarum, Et delicatae laureum nemus Florae, In quod Priapo persequente confugit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCII1)
colonia est coetus eorum hominum qui universi deducti sunt in locum certum aedificiis munitum, quem certo iure obtinerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1211)
una enim loquitur, altera scribit, alia fila deducit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 229)
notandum sane, quia si dispiciens dixerimus, diligenter inquirens significamus, sicut deduco et diduco;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2242)
nam deduco est prosequor, diduco vero divido.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2243)
hi autem ab Amazonibus originem ducunt, ut etiam Horatius dicit quibus mos unde deductus per omne tempus Amazonia securi dextras obarmet, quaerere distuli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2434)
Turnum postea ad Mezentium confugisse eiusque fretum auxilio bella renovasse, quibus Aeneas Turnusque pariter rapti sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2675)
vitans enim novercalem invidiam, quod timore Ascanii Lavinia post Aeneae mortem ad Tyrrhum paternum pastorem gravida confugit ad silvas, nam ibi etiam Silvium peperisse dicitur, deseruit Lavinium et Albam Longam condidit dictam ab omine albae porcae repertae vel situ civitatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2702)

SEARCH

MENU NAVIGATION