라틴어 문장 검색

" Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu coniecit, rauco quod protinus aere repulsum e summo clipei nequiquam umbone pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:8)
Uritur infelix Dido, totaque vagatur urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta, quam procul incautam nemora inter Cresia fixit pastor agens telis, liquitque volatile ferrum nescius;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:8)
Tum plausu fremituque virum studiisque faventum consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant litora, pulsati colles clamore resultant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:12)
Ergo inter medias sese haud ignara nocendi conicit, et faciemque deae vestemque reponit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 23:10)
pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque coniciunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:25)
Tum membra toro defleta reponunt, purpureasque super vestes, velamina nota, coniciunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:5)
"Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat, pulsatusve parens, et fraus innexa clienti, aut qui divitiis soli incubuere repertis, nec partem posuere suis (quae maxima turba est), quique ob adulterium caesi, quique arma secuti impia nec veriti dominorum fallere dextras, inclusi poenam exspectant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:13)
At pater Anchises penitus convalle virenti inclusas animas superumque ad lumen ituras lustrabat studio recolens, omnemque suorum forte recensebat numerum carosque nepotes, fataque fortunasque virum moresque manusque.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 26:1)
Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem conicit inque sinum praecordia ad intuma subdit, quo furibunda domum monstro permisceat omnem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:2)
" Sic effata facem iuveni coniecit et atro lumine fumantis fixit sub pectore taedas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:7)
haesit enim sub gutture volnus et udae vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:9)
Ut sese inclusit ruptisque immane catenis deiecit saxum, ferro quod et arte paterna pendebat, fultosque emuniit obice postis, ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, dentibus infrendens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:5)
Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:12)
undique colles inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:7)
" Dixerat, et toto conixus corpore ferrum conicit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION