라틴어 문장 검색

Tanta est enim voluptatium vis, ut et ignorantiam protelet in occasionem et conscientiam corrumpat in dissimulationem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:2)
nihil obstrepere religioni in animo et in conscientia tanta solacia extrinsecus oculorum vel aurium nec vero deum offendi oblectatione hominis, qua salvo erga deum metu et honore suo in tempore et suo in loco frui scelus non sit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:4)
Hac conscientia instructi adversus opinionem ethnicorum convertamur magis ad nostrorum detractatus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:1)
Quae maior voluptas quam fastidium ipsius voluptatis, quam saeculi totius contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra, quam vita sufficiens, quam mortis timor nullus?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:3)
Erat illis apostolorum instar et gloria et auctoritas per conscientiam, doctrina per litteras, uirtutes ex meritis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:7)
sed hi conscientia puniente deterriti, iungunt cum parentibus preces, et curationem paruulae a sacerdotibus deprecantur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:2)
Coinquinata sunt enim et mens eorum et conscientia.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:18)
siquas fortasse fraternitati uestrae sacerdotum uel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta inuestigatione perquirite, et ita uos in ea, quae Deum offendunt, et ad iracundiam prouocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et uindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.9)
At ille, quem nimius reae conscientiae tenebat dolor, et internis peccatorum uinculis, quibus grauabatur, ocius desiderabat absolui:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:7)
Unde merito loco huic et habitatoribus eius grauis de caelo uindicta flammis saeuientibus praeparata est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:1)
Ecce uterque uir Dei diuersum ab altero uultus habitum foris praemonstrabat, quorum tamen intus conscientia in parili uirtutum sibi gratia concordabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:4)
ille primum dicitur vindicta liberatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 50:2)
quidam vindictae quoque nomen tractum ab illo putant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 51:1)
his accensi vocibus patres consilia inde non publica, sed in privato seductaque a plurium conscientia habuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 599:1)
ex cuius nomine vindicta appellata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha6)

SEARCH

MENU NAVIGATION