라틴어 문장 검색

consensu omnium dilectus decernitur habeturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 768:1)
quid si non quantum istae minae adversus plebis consensum valerent, bis iam experti essetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 57:1)
per haec consilia eo deducta est res ut tribunos militum consulari potestate promisce ex patribus ac plebe creari sinerent, de consulibus creandis nihil mutaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 69:1)
comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 70:1)
sunt qui propter adiectum Aequorum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni Veiens bellum, quia duo consules obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos dicant, sine mentione promulgatae legis de consulibus creandis ex plebe, et imperio et insignibus consularibus usos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 75:1)
mentio inlata ad senatum est rem operosam ac minime consularem suo proprio magistratu egere, cui scribarum ministerium custodiaeque tabularum cura, cui arbitrium formulae censendi subiceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 90:1)
iam comitia consularia instabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 144:1)
cum pavidus ille quid vellet quaereret Serviliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum, Maelius recipere se in catervam suorum, et primum circumspectans tergiversari, postremo cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae implorare, et opprimi se consensu patrum dicere,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 157:2)
Plebs, quamquam agitata multis eo anno et variis motibus erat, nec pluris quam tres tribunos consulari potestate creavit et in his L. Quinctium, Cincinnati filium, ex cuius dictaturae invidia tumultus quaerebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 178:1)
is magistrum equitum ex collegio prioris anni, quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuvenem, dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 189:1)
tertius ab consulatu Cossi annus tribunum eum militum consulari potestate habet, eodem anno magistrum equitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 221:1)
consensu ingenti populi legem postero die pertulit et ut re ipsa inquit sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 255:1)
consularium comitiorum nulla mentio habita est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 263:3)
tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus L. Furius Medullinus Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 264:1)
queri se a plebe adeo spretos, ut cum per tot annos tribuni militum consulari potestate creentur, nulli unquam plebeio ad eum honorem aditus fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 269:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION