라틴어 문장 검색

nihil autem amplius quam Adminio Cynobellini Britannorum regis filio, qui pulsus a patre cum exigua manu transfugerat, in deditionem recepto, quasi uniuersa tradita insula, magnificas Romam litteras misit, monitis speculatoribus, ut uehiculo ad forum usque et curiam pertenderent nec nisi in aede Martis ac frequente senatu consulibus traderent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 44장 2:1)
et senatus in asserenda libertate adeo consensit, ut consules primo non in curiam, quia Iulia uocabatur, sed in Capitolium conuocarent, quidam uero sententiae loco abolendam Caesarum memoriam ac diruenda templa censuerint.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 60장 1:4)
Ex Antonia minore complures quidem liberos tulit, uerum tres omnino reliquit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 6:1)
Claudius natus est Iullo Antonio Fabio Africano conss.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 2장 1:1)
Mater Antonia portentum eum hominis dictitabat, nec absolutum a natura, sed tantum incohatum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 3장 2:1)
licebit autem, si uoles, Antoniae quoque nostrae des hanc partem epistulae huius legendam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 4장 4:2)
Equester ordo bis patronum eum perferendae pro se legationis elegit, semel cum deportandum Romam corpus Augusti [h]umeris suis ab consulibus exposcere[n]t, iterum cum oppressum Seianum apud eosdem gratularetur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 6장 1:1)
nam consules cum senatu et cohortibus urbanis forum Capitoliumque occupauerant asserturi communem libertatem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 3:2)
ius nundinarum in priuata praedia a consulibus petit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 2:1)
ius et consul et extra honorem laboriosissime dixit, etiam suis suorumque diebus sollemnibus, nonnumquam festis quoque antiquitus et religiosis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 14장 1:3)
sanxit ut pupillis extra ordinem tutores a consulibus darentur, utque ii, quibus a magistratibus prouinciae interdicerentur, urbe quoque et Italia summouerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 23장 2:1)
De maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellas tribunicio subsellio sedebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 23장 2:3)
ex Vrgulanilla Drusum et Claudiam, ex Paetina Antoniam, ex Messalina Octauiam et quem primo Germanicum, mox Britannicum cognominauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 27장 1:2)
Antoniam Cn.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 27장 2:1)
ac super hos Polybium ab studiis, qui saepe inter duos consules ambulabat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 28장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION