라틴어 문장 검색

velis nolis, quisque contempti mediatoris consequitur regnum, sequitur exemplum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 3:1)
an ideo me fastidiendum negligendumque curasti, quia contemneres iuniorem?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 5:1)
"illum neglectis - pudet heu!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권200)
Ipse autem puro celsum caput aere saeptus templa superfulges et prospectare videris, an nova contemptis surgant Palatia flammis pulchrius, an tacita vigilet face Troicus ignis atque exploratas iam laudet Vesta ministras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.13)
Apelleae cuperent te scribere cerac optassetque novo similem te ponere templo Atticus Elei senior Iovis, et tua mitis ora Tarans, tua sidereas imitantia flammas lumina contempto mallet Rhodos aspera Phoebo, certus ames terras et quae tibi templa dicamus, ipse colas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.45)
tu par adsuetus Homero ferre iugum senosque pedes aequare solutis versibus et numquam passu breviore relinqui, quid mirum, patria si te petiere relicta, quos Lucanus ager, rigidi quos iugera Dauni, quos Veneri plorata domus neglectaque tellus Alcidae vel quos e vertice Surrentino mittit Tyrrheni speculatrix virgo profundi, quos propiore sinu lituo remoque notatus collis et Ausonii pridem laris hospita Cyme quosque Dicarchei portus Baianaque mittunt litora, qua mediis alte permixtus anhelat ignis aquis et operta domos incendia servant?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum55)
"sine, tristia Thebis nuntius acta feram vulgique per ora paventis contempto te rege canam:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권259)
Tu tamen egregius fati mentisque nec umquam - sic dignum est - passure situm, qui comminus ausus vadere contemptum reges, quaque ampla veniret libertas, sancire viam:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권42)
dependet - neglecta comam nec dives amictu - regales tamen ore notae, nec mersus acerbis exstat honos, tunc haec adeo stupefactus Adrastus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권339)
contempta quies, vix aut sopor illis aut epulae fecere moram;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권189)
nullo venit ordine bellum, confusique duces volgo, et neglecta regentum imperia;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권300)
sic ubi navales miscet super aequora pugnas contempto Bellona mari, si forte benigna tempestas, sibi quisque cavent, ensesque recondit mors alia, et socii pacem fecere timores, talis erat campo belli fluitantis imago, sive laborantes concepto flamine terrae ventorum rabiem et clusum eiecere furorem, exedit seu putre solum carpsitque ferendo unda latens, sive hae volventis machina caeli incubuit, sive omne fretum Neptunia movit cuspis et extremas gravius mare torsit in oras, seu vati datus ille fragor, seu terra minata est fratribus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권385)
illam unam neglecto lumine caeli aspicit et vultu non exsatiatur amato.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권289)
illic arma et equos, ibant quibus ante superbi, funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권3)
Contemptum periculorum assiduitas periclitandi facit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C18)

SEARCH

MENU NAVIGATION