라틴어 문장 검색

Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est tempestas totoque autumni incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:1)
audire est operae pretium, procedere recte qui moechis non voltis, ut omni parte laborent utque illis multo corrupta dolore voluptas atque haec rara cadat dura inter saepe pericla.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.22)
muneribus servos corrumpam;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. 1:25)
male verum examinat omnis corruptus iudex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate5)
vix tamen eripiam, posito pavone velis quin hoc potius quam gallina tergere palatum, corruptus vanis rerum, quia veneat auro rara avis et picta pandat spectacula cauda:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate15)
"' 'Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos pauca reformido.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:26)
quae si modica obtigerunt, possunt ratione ampliari, sed nonnunquam ita desunt, ut bona etiam ingenii studiique corrumpant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 28:2)
hoc enim accidunt et oris plurima vitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 42:2)
nam id in primis cavere oportebit, ne studia, qui amare nondum potest, oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos reformidet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 49:2)
corrumpi mores in scholis putant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 71:1)
nam et corrumpuntur interim, sed domi quoque, et sunt multa eius rei exempla tam hercule quam conservatae sanctissime utrobique opinionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 71:2)
ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 85:1)
frequenter autem praepositiones quoque compositio ista corrumpit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 217:1)
nam verbum ex verbo ductum, id est veriloquium, ipse Cicero, qui finxit, reformidat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 248:2)
nam tumidos et corruptos et tinnulos et quocunque alio cacozeliae genere peccantes certum habeo non virium sed infirmitatis vitio laborare, ut corpora non robore sed valetudine inflantur et recto itinere lassi plerumque devertunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION